Tithonus
Tithonus (Graece Τιθωνός) Laomedonte rege Troianorum ortus est. Eos dea aurorae, cum aliquando iuvenem pulchrum conspexisset, amore statim ardens eum sustulit, ut se in matrimonium duceret atque cum illo in palatio viveret. Ita in Iliade Aurora quotidie e cubili Tithonis mane surgit. Haec sunt verba poetaeː Ἠὼς δ’ ἐκ λεχέων παρ’ ἀγαυοῦ Τιθωνοῖο // ὄρνυθ’[1] = "Aurora e cubili a praeclaro Tithone surrexit".
Ea Tithono duos liberos peperit, alterum Memnona alterum Emathionem[2]. Hic Herculem a raptu aureorum malorum Hesperidum abstinere voluit, quam ob rem ab eo necatus est. Ille autem copias Aethiopicas Troiam duxit et cum Danais pugnans interfectus est.
Eos Iovem Tithonum immortalem fieri rogavit et rex deorum hoc modo egit, sed paulo post maritum manifesto senescere animadvertit; capilli primum canescebant, tum albescebant cutisque arescebat et rugosa fiebat. Eos ab Iove petere praeter immortalitatem etiam iuventutem aeternam marito suo se oblitam esse intellexit. At serius Eos, cum Tithonus paulatim quam velamentum vietum factus esset, eum reclusit in membrum palatii portas post aeneas.
Sicut auctores alii fabulae narrant, Eos illum postremo in cicadam mutavisse, ut deam in canendo delectare et annuatim cutem veterem afferre posset.
Notae
recensereFontes
recensere- Diodorus Siculus, libro secundo Bibliothecae Historicae cap. 22
- Euripides, Troades 847-859
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tithonus spectant. |
- De Tithono in Harper's Dictionary of Classical Antiquities
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |