Aetolia[1] (Graece Αἰτωλία) est antiqua Graeciae occidentalis regio, quae usque ad annum 2010 ad nomum Aetoloacarnaniam pertinebat; nunc autem ad regionem Graeciam Occidentalem pertinet. Principalis huius regionis urbs est Agrinium.

Forma Aetoliae antiquae

Aetolia antiqua erat finitima in occidente Acarnaniae, a qua fluvio Acheloo separabatur; in septentrione Epiro et Thessaliae; in oriente Locris Ozolis; in meridio ostio sinûs Corinthii. In duas partes divisa erat: Aetoliam Antiquam, ab Acheloo ad Evenum et Calydonem; et Aetoliam Epictetum, ab Eveno et Calydone ad Locros Ozolas. Terra est in litore plana et fertilis, sed in parte interiore montana et infecunda. Montes multas feras continebant et in fabulis propter venationem apri Calydonii celebrabantur.

Graeci ferunt Aetoliam in principio incoluisse Curetes et Leleges, sed iam primo tempore Graecos Elide oriundos, ab Aetolo mythico ductos, hic condidisse colonias. Aetolos, rege Thoante, in bello Troiano, pugnavisse, sed diu gentem rudem, incultam, rapina viventem, mansisse; etiam tempore Thucydidis (410 a.C.n.) plures tribus eorum linguam non Graecam locutos esse et carnem crudam edere solitos esse. Videntur primo quodam foedere fuisse coniunctos, quod autem medio saeculo III a.C.n. vim consecutum aemula regibus Macedoniis et foederi Achaeo factum est. Aetoli in partes Antiochi III adversus Romanos ierunt; eo rege anno 189 a.C.n. devicto, fere subiecti Romae facti sunt. Etenim Achaeis anno 146 a.C.n. superatis, Aetolia in provinciam Achaiam Imperii Romani inclusa est.[2]

Urbes maximi momenti erant Calydon, Pleuron, Thermon, Ambracia, Naupactus.

Gaius Plinius Secundus haec scribit de Aetolia Aetolisque:

Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII D passuum a mari iuxta Euenum amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio sinu oppida Aetoliae Naupactos, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna. montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crania, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium.[3]

Notae recensere

  1. Marcus Porcius Cato, Orationes 130.
  2. Haec pagina verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (Novi Eboraci: Harper and Brothers, 1898).
  3. Plinius, Naturalis historia 4.6.1.

Nexus interni