Eumaeus (Graece Εὔμαιος) in mythologia Graeca est fidus Ulixis subulcus.

Ulixes, Telemachus et Eumaeus contra procos pugnantes. Cratera figuris rubris, circa annum 330 a.C.n. in Campania confecta. Hodie in Museo Lupariensi, Parisiis.

Сtesii filii Ormenis filius e Syria insula (sic, ut videtur, Homerus Syrum nominat). Puer a piratis Phoenicibus, quos ancilla Ctesii Phoenix adiuvisset, raptus est; Phoenices eum Laerto vendiderunt[1]. Una cum Ctimene, sorore Ulixis minore, ab Anticlea educatus est, Ctimene autem nupta Anticlea eum subulcum fecit[2].

Minerva in libro XIII ad Eumaeum Ulixem miserat, qui eum incognitum (libro XIV) et Telemachum (libro XV) hospitaliter accepit. In urbem Ulixem libro XVIII abducit, cui tandem adgnito (libro XXI) ad procos interficiendos opem tulit (libro XXII).

Ulixes Eumaeo et Philoetio libertatem promisit[3], quod Telemachus effecit; Athenis Coliadum gens prolem Eumaei se esse iactabat[4], quod et inscriptiones testantur[5].

  1. Od. XIV 403–484.
  2. Ibid. XV 363–371.
  3. Ibid. XXI 214–216.
  4. Plutarchi Quaestiones Graecae 14.
  5. Corpus inscriptionum Graecarum 124, 1340, 1353, 1355, 1374, 1349.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!