Maphaeus Vegius

poeta Italicus
Wikidata-logo.svg Maphaeus Vegius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1407; Laus Nova
Obitus: 1458; Roma

Officium

Munus: poëta, scriptor, Interpres, archaeologus

Maphaeus[1] Vegius, saepe Laudensis dictus, (Italice Maffeo Vegio), anno 1407 Laude Nova natus et anno 1458 Romae mortuus, fuit humanista Italicus et poeta Latinus.

VitaRecensere

 
Apotheosis Aeneae (pagine ex editione supplementi a Vegio compositi)

In Universitate Papiensi educatus est, ubi Antonium Panormitam, Petrum Candidum Decembrium, Laurentium Vallam noverat. Anno 1443 canonicus Basilicae Sancti Petri factus est. Augustinianus fuit.

OperaRecensere

Supplementum vel liber tredecimus Aeneidis Vegii carmen notissimum est, de quo cum Petro Candido Decembrio disputabat. Nuptias Aeneae et Laviniae ac apotheosim Aeneae Vegius describit. Cum poemate Vergilii supplementum Vegii et edebatur et in linguis aliis vertebatur. Apollonio Rhodio ab Ioanne Aurispa edito Vegius de vellere aureo carmen composuit necnon de Astyanacte et Antoniadem de sancto Antonio et Paulo Thebano.

CarminaRecensere

  • Poemata et epigrammata, 1422
  • Rusticalia
  • De morte Astyanactis, 1430
  • Velleris aurei libri quattuor, 1431
  • Antoniados sive de vita et laudibus sancti Antonii libri IV, 1436-1437

AliaRecensere

  • De perseverantia religionis
  • De quattuor hominis novissimis, morte, judicio, inferno et paradiso meditationes
  • Vita sancti Bernardi Senensis
  • Sanctae Monicae translationis ordo. Item de sanctae Monicae vita et ejus officium proprium
  • Disputatio inter solem, terram, et aurum.
  • Dialogus Veritatis et Philalethis.[2]
  • Palinurus sive de felicitate et miseria, 1445.[3]
  • De rebus antiquis memorabilibus Basilicae sancti Petri Romae, 1455-1457.[4]

Editiones novaeRecensere

  • Maffeo Vegio short epics, ed. Michael C. J. Putnam et James Hankins, Harvard University Press, in «The I Tatti Renaissance Library », 2004 (editio et versio Anglica supplementi Vergiliani, Astyanactis, Velleris Aurei, Antoniados; in GoogleBooks.
  • Das Aeneissupplement des Maffeo Vegio. Eingeleitet, nach den Handschriften herausgegeben, übersetzt und mit einem Index versehen, éd. Bernd Schneider, VCH Verlagsgesellschaft, coll. « Acta Humaniora », Weinheim, 1985.
  • Maphei Vegii Laudensis de educatione liberorum et eorum claris moribus libri sex : A critical text of books I-III, ed. Maria Walburg Fanning ; of books IV-VI, ed. Anne Stanislaus Sullivan, Catholic University of America, Washingtoniae, 1933 et 1936.
  • Vellus Aureum : Das goldene Vlies (1431) : Einleitung, kritische Edition, übersetzung, ed. Reinhold F. Glei et Markus Köhler, VWT Wissenschaftliches Verlag, coll. « Bochumer Altertumwissenschftliches Colloquium », Trèves, 1998.
  • De rebus antiquis memorabilibus Basilicae S. Petri Romae, ed. R. Valentini et G. Zuchetti, in Codice topografico della citta di Roma, IV, 1953, p. 375-398.

NotaeRecensere

  1. Vel Mapheus.
  2. [1]
  3. David Marsh, Lucian and the Latins: humor and humanism in the early Renaissance, University of Michigan Press, 1998, p. 67-71.
  4. Charles L. Stinger, The Renaissance in Rome, Indiana University Press, 1985, p. 179-183.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani