Chiron, seu Chiro[1] (Graece: Χείρων, a verbis χείρων 'peior' aut χείρ 'manus'[2]) est in mythologia Graeca filius Croni, qui in mythologia Romana Saturno respondet, et Philyrae, frater germanus Iovis et unus e Centauris. In Thessalia vitam egit apud Peleum cuius amicus erat[3].

Vide etiam paginam fere homonymam: 2060 Chiron

Fuit centaurus sapiens et bonus, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis[4] cuius paedagogi, Phoenicis, oculos sanavit[5]. Alios discipulos notos habuit, in primis Machaonem expeditionis Troianae medicum[6] et ipsum Aesculapium[7].

NotaeRecensere

  1. Chīrō(n), gen. -ōnis, acc. -ōnem aut -ōna.
  2. Brewer's Dictionary of Phrase & Fable, 19a ed., s.v. "Chiron".
  3. IliasXVI.143.
  4. Ilias XI.832.
  5. Propertius II.1.60.
  6. Ilias IV.219.
  7. Pindarus, Pythica III.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chironem spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!