Trachiniae
Trachiniae sunt tragoedia quam Sophocles poeta Graecus anno incerto[1] (fortasse circa 440 a.C.n.) docuit. Argumentum e duabus fabulis Deianirae a centauro raptae et Herculis Nessi tunica combusti et in monte Oeta morientis duxit. Duo fata tragica igitur uno opere describebat, Deianirae et Herculis adeo ut coniuges ne semel quidem in scaena conveniant, sed idem histrio antiquitus utrasque partes egisse putatur. in hac fabula, Sophocles muliebrem cum virilem in Venere et matrimonio opponit; simul ut solet deficientem scientiam humanam ostendit quae deorum consilia prave interpretatur. Deianiram dulciorem et innocentiorem fecisse quam alii auctores videtur, qui eam zelotypia ductam depingebant. Idem argumentum postea Latine tractavit Seneca in Hercule Oetaeo. Ita appellata est tragoedia quia chorus e puellis urbe Trachine oriundis constat.

Personae
recensere- Deianira, Herculis uxor
- Hercules
- Nutrix, Deianirae ancilla
- Hyllus, filius Deianirae et Herculis
- Lichas, Herculis servus
- Chorus puellarum Trachiniarum
- Nuntius
- Senex medicus
- Iole, captiva et persona muta.
Res Trachine ad sinum Maliacum pro domo in qua Deianira Herculis reditum exspectat aguntur.
Summarium
recensere- Prologusː Deianira se iam quintum decimum mensem nullum nuntium a marito accepisse dolet eo magis quod hoc ipsum tempus secundum oracula Herculi olim data fatale esse debetː sive enim tum periturum esse heroem sive ultimo labore peracto iam beatam tranquillamque vitam acturum. Nutrix dominae suadet ut patrem quaerendum filio Hyllo mandet qui forte tunc advenit. Qui matri fatetur scire Herculem annuo servitio apud Lydiam Omphalem peracto nuper Euryti regnum in Euboea aggressum esse. Nihilominus cognitis oraculis ad patrem statim proficiscitur.
- Parodosː chorus puellarum Deianiram solatur atque bona spe ut sit hortatur. Nonne dei felicia et misera tempora mortalibus alternis tribuunt?
- Primum episodiumː homo accurrit Licham cum captivis in urbem iam advenisse sed a vulgo nuntiorum avido adhuc retineri dicens. Nunc deorum sacris tardatur victor Hercules qui ipse mox aderit. Quo nuntiato mulieres magno gaudio cantant. Cum Lichas accedit atque eadem narrat Deianira puellam nobili aspectu inter captivas animadvertit quam e quibus esset nata omnino ignorare testatur Lichas. Qui cum domum intrasset prior nuntius Deianiram adit atque Licham veritatem occultare contenditː veram causam Oechaliae delendae Herculis cupidinem fuisse qui Euryti filiae amore captus patrem daturum negantem occidisset. Captivam nobili aspectu non aliam esse quam Iolen, Euryti filiam. Et Licham primo negare conantem ipsius verbis paulo ante apud populum habitis convincit. Deianira marito irasci ob peccatum apud homines tam vulgatum recusat et Licham intra domum ducit responsum et donum Herculi referendum ei traditura.
- Primum stasimonː puellae chori amoris vim celebrant atque pugnam inter duos Deianirae procas, flumen Acheloum et Herculem, memorant.
- Secundum episodiumː Deianira chori puellis narrat quomodo olim in transitu fluminis Eveni centaurus Nessus eam rapere voluerit atque sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità ab Herakle letaliter vulneratus philtri cuiusdam arcana sibi detexeritː si sanguinem e vulnere manantem servaverit mariti amorem cum necesse fuerit hoc adhibito humore retinebit quem nulla femina ab uxore tunc avertere poterit. Quo philtro tunicam imbuisse fatetur quam Herculi per Licham ut donum a se confectum et in sacris vestiendum miserit.
- Secundum stasimon[2]ː chorus Herculis reditum canit cuius amorem in Deianiram redivivum fore sperant.
- Tertium episodiumː Deianira anxia redit ne malum insanabile imprudentia sua suscitarit. Nam pannus lanae quo tunicam fricavit per se nemine tangente in sole contabuit nec iam conspicuus est. Intelligit centauro Nesso morienti nullam causam fuisse cur sibi benevolentiam praestaret. Nonne sanguinem eius tam letalem quam hydrae venenum fore? Tum redit Hyllus qui matrem increpat atque accusat quod patrem suum dolose interfecisset. Tormenta Herculis depingit, quomodo dolore efferatus miserum et insontem Lichan in mare coniecerit. Sine ullo verbo Deianira domum intrat.
- Tertium stasimon[3]ː chorus Nessi post mortem ultionem miratur et Aphroditae vim[4] insuperabilem esse declarat nec effugienda esse praedicta veterum oraculorum.
- Quartum episodiumː clamor e domo auditur et nutrix accurrit. Nuntiat Deianiram sese in lecto geniali gladio transfixisse. Iam Hyllum paenitet quod matrem diris exsecrationibus interpellassetː nunc enim non sceleris machinatricem fuisse illam sed instrumentum fati intelligit.
- Quartum stasimonː chorus non tantum Deianirae fato ingemit sed etiam Herculem mox adfuturum quantis cruciatibus laniatum adspecturae sint animi anguntur. Utinam venti eas alio abripere possentǃ
- Exodosː intrat maesta pompa virorum Herculem in feretro portantium. Qui ob invictum dolorem comites orat ut se necarent. Hyllus eum de Deianirae morte et innocentia certiorem facitː tum heros Iovis oraculum intelligit quo docebatur a mortua non a spirante anima sibi venturam esse mortem (etenim Nessus iamdiu mortuus erat). Aliud quoque intelligit quo laborum finis praedicebaturː etenim mortui non iam laborant. Tum filio Hyllo praecipit ut se in pyram summo Oeta monte ponat atque corpus adhuc vivum concremet[5]; quin etiam ut Iolen iam sua opera gravidam uxorem duceret ne vir alius eam tangeret. Paulisper reluctatus Hyllus, quia Iole familiae exitio fuerat, quae pater vellet facturum pollicetur. De apotheosi quae in posterioribus auctoribus[6] saepe describitur nihil dicit Sophocles[7]. Hyllus deorum duritiam vituperat, et coryphaeus concludit "omnibus istis rebus inesse Iovem"[8].
Notae
recensere- ↑ T. F. Hoey, "The Date of the "Trachiniae"", Phoenix, 1979ː 210–32. Plerique tamen eruditi inter primas Sophocleas tragoedias servatas Trachinias ponunt.
- ↑ Margalit Finkelberg, "The Second Stasimon of the "Trachiniae" and Heracles' Festival on Mount Oeta", Mnemosyne, 1996ː 129-143
- ↑ Stephen Esposito, "The Third Stasimon of Sophocles' "Trachiniae"", The Classical World, 1997ː 21-38
- ↑ Versus 859-60ː ἁ δ᾽ ἀμφίπολος Κύπρις ἄναυδος φανερὰ τῶνδ᾽ ἐφάνη πράκτωρ = tacita inserviens Cypris manifesta harum rerum effectrix est".
- ↑ In hoc monte vulgo Iovi sacrificabatur (versus 1191-2).
- ↑ Exempli gratia apud Ovidium libro nono Metamorphoseon et Senecam siquidem tragoedia Hercules Oetaeus ei adsignanda sit.
- ↑ Spectatores vero Athenienses deum esse Heraklem sciebant. Ad quod fortasse alludit Sophocles cum versu 1270 Hyllus dicitː τὰ μὲν οὖν μέλλοντ᾽ οὐδεὶς ἐφορᾷ = "futura nemo videt".
- ↑ Versus 1278 (quem nonnulli editores Hyllo tribuunt)ː κοὐδὲν τούτων ὅ τι μὴ Ζεύς.
Bibliographia
recensereEditiones et commentarii
recensere- Collection des Universités de Franceː Sophocle Tome I, Les Trachiniennes. Antigone ; texte établi par Alphonse Dain,... et traduit par Paul Mazon,..., Les Belles Lettres, 1955.
- M. Davies, Sophocles, Trachiniae, Oxford U.P. 1991. Recensio critica
- P. E. Easterling, Sophocles. Trachiniae, Cantabrigiae, 1982 Recensio critica
- J. C. Kamerbeek, The plays of Sophocles : commentaries. Part II, The Trachiniae, Lugduni Batavorum, Brill, 1959. Recensio critica
- Georgios A. Xenis, Scholia vetera in Sophoclis "Trachinias", De Gruyter, 2010
Plura legere si cupis
recensere- Claude Calame, "Héraclès, animal et victime sacrificielle dans les Trachiniennes de Sophocle ?" in Le Bestiaire d'Héraklès, Presses Universitaires de Liège, 1998ː 197–215
- Edwin Carawan, "Deianira's Guilt", Transactions of the American Philological Association, 2000ː 189–237
- Diane Cuny, "Le corps souffrant chez Sophocle : Les Trachiniennes et Philoctète", Kentron, 2002ː 69–78
- Jean-Richard Dumanoir, "La moisson d'Héraklès : le héros, le domaine et les enfants dans les Trachiniennes", Revue des Études Grecques, 1996ː 381–409
- Margalit Finkelberg, "The second stasimon of the Trachiniae and Heracles' festival on Mount Oeta" in Mnemosyne 4a ser. vol. 49 (1996) pp. 129-143
- Bruce Heiden, Tragic rhetoric : an interpretation of Sophocle's Trachiniae, Peter Lang, 1989 Recensio critica
- Philip Holt, "The End of the Trachiniai and the Fate of Herakles", The Journal of Hellenic Studies, 1989ː 69–80
- Thomas F. Hoey, The "Trachiniae" and unity of hero", Arethusa, 1970ː 1–22
- Robert L. Kane, "The Structure of Sophocles' "Trachiniae": "Diptych" or "Trilogy"?", Phoenix, 1988ː 198–211
- S. Lawrence, “The Dramatic Epistemology of Sophocles’ Trachiniae ”, Phoenix, 1978: 288–304
- Bradley Morgan Levett, Sophocles : women of Trachis. Duckworth companions to Greek and Roman tragedy. London: Duckworth, 2004. Recensio critica
- "Sophocles: Women of Trachis (Τραχίνιαι)" in Encyclopaedia of Greek tragedy, Wiley, 2013
- Juan Antonio López Férez, "Déjanire et Héraclès chez Sophocle. L’épouse et le héros : deux mondes opposés" in Mythe et fiction, : Presses universitaires de Paris Nanterre, 2010ː 137-150
- Kathryn Mattison, "Sophocles' "Trachiniae": lessons in love", Greece & Rome, 2015ː 12–24
- Jacques Menaut, "Sophocle ou le pouvoir en question", in Fondements et crises du pouvoir, Ausonius, 2003ː 121–133
- Bernadette Morin, "Le diptyque des Trachiniennes : une mise en spectacle de l'alternance universelle ?", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2007ː 19–57
- "Du tison au flocon : Méléagre et l'Héraclès des Trachiniennes", L'Antiquité Classique, 2007ː 25–38
- J.-Claude Piguet, "Le tragique dans les Trachiniennes", L'Antiquité Classique, 1996ː 201–16
- I. A. Schmakeit, "Die Deianeira der "Trachinierinnen" und die Euripideische Medeia", Mnemosyne, 2001ː 659–74
- Ernst-Richard Schwinge, Die Stellung der Trachinierinnen im Werk des Sophokles, Gottingen, 1962 Recensio critica
- Mary Scott, "The character of Deianeira in Sophocles' "Trachiniae"", Acta Classica, 1995ː 17–27 et 1997ː 33-47
- R. Seaford, « Wedding ritual and textual criticism in Sophocles’ Women of Trachis », Hermes, 1986ː 50–59
- Charles Segal, "Mariage et sacrifice dans les Trachiniennes de Sophocle", L'Antiquité Classique, 1975ː 30–53
- "Bride or Concubine? Iole and Heracles' Motives in the "Trachiniae"", Illinois Classical Studies, 1994ː 59–64
- Erika L. Weiberg, "The Writing on the Mind: Deianeira's Trauma in Sophocles' Trachiniae", Phoenix, 2018ː 19-42