Fatum
Fatum proprie ac stricto sensu est dictum, effatum, quo quippiam futurum monstratur, ut sunt oracula et responsa vatum, a fari. Translate, fatum, ut Cicero definit, est "ordo series causarum, cum causa causae nexa rem ex se gignit" (Graece εἱμαρμένη).[1] Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Aliquando fatum dicitur voluntas et placitum deorum.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f3/Alphonse_Mucha_-_Fate.jpg/220px-Alphonse_Mucha_-_Fate.jpg)
Quoniam antiqui fabulabantur Iovem effari fata et Parcis deabus tradere, quae suo quaeque tempore exsequenda curarent, ipse quoque Parcae Fata dictae sunt, ut Graece Μοῖραι.[2]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Cicero, De divinatione 1.125.
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "fatum".