Aperire sectionem principem

Genera NecessitatumRecensere

Necessitas divideri potest secundum origines suas.

Necessitas logicaRecensere

Cum negatio propositionis ullam legem logicae infitietur, necessaria logice esse dicitur. e.g. "Canis simul animal et non animal esse non potest."

Necessitas conceptualisRecensere

Propositio per significationem descriptionis necessaria facta est, necessitas conceptualis appellatur. e.g. "Triangulum tres angulos habet." In descriptione "triangulum" notitiones de "tribus angulis" continentur.

Necessitas metaphysica[2]Recensere

Necessitas metaphysica, sive ampla necessitas logica[3] ex essentiis rerum oritur. e.g. "Canis est animal."

Necessitas naturalisRecensere

Necessitas naturalis, sive Necessitas nomologica ex legibus Physicis nascitur. e.g. "Canis salens cadit, sed non ascendit."

Necessitas medicinaRecensere

  Commentatio principalis: Necessitas medicina

Necessitas medicina est vulnus vel maltum acutum cum periculo currente vel immediate potentiali organismi. Saepissime in necessitatibus medicinis auxilium aliis hominibus pernecesse est. Exempla sunt status apnoeae (sine spiratione), vel institionis cordis (sine pulsu).

Definitio per mundos commenticiosRecensere

Defintio necessitatis per mundos commenticios designare possumus, quam Saul Kripke demontravit [4]: Proposito vera necessaria est, dum non solo vera est in mundo actuale, sed etiam in omnibus mundis commenticiis, i.e. in nullo mundo falsum arbitrari possumus. Haec definitio autem non est clarissima, quia multae sunt interpretationes mundorum commenticiorum [5].

Notitiae coniunctaeRecensere

Ratio notitionis de necessarius-fortuitus cum notitionibus de Analytica-synthetica et A priori-a posteriori in philosophia hodierna magnopere disceptatur. Analytica-synthetica divisio Semanticae est. Cum propositio vera analytica sit, vera est solum propter descriptiones contentae in ea, synthetica autem non modo ex descriptionibus suis dependit, sed etiam rebus aliis in mundo vero. A priori-a posteriori autem divisio Epistemologiae est. Dum opus est significationem propositionis veris solum conprehendere, ut hanc propositionem veram esse intellegamus, appellatur ea propositio a priori. Propositio non a priori, quam tandem veram esse scimus alia ratione, a posteriori est.

Veritas logica conceptualiaque solum anlytica sunt, ergo omnes veritates analyticae sunt necessariae, quod omnem mundum praeter significationes propositionum neglegere licet. Nonnulli Philosophici omnes veritates necessariae analyticae esse censent. Willardus Van Orman Quine scripsit:

Inter multis significationibus ancipitibus adverbii vacui "necessario" unam exerpere possumus-significatio necessitatis analyticae-secundum hoc indicium: eventum addendi "necessario" in ullam sententiam verum est, dummodo sententia illa analytica est.[6]

Plerique Philosohici empirismi veritates a priori, analyticae et necessariae ad unum reducere posse adprobant, sicut David Hume primo proposuit.[7] A. J. Ayer hanc doctrinam defendit:

Sicut Hume divido propositiones veras in duo, illae, quae attinent ad "connexos idearum", et illae quae attinent ad "res veras (in mundo)". Genus prior propositiones a priori Logicae et Mathematicae purae comprehendit, quae necessariae et certae esse sino, quia solum analyticae sunt...[8]

Saul Kripke autem aliquae veritates simul necessariae et a posteriori et syntheticae esse proposuit auxilio designatoris rigidi in libro suo Naming and Necessity, sicut "Hesperus Phosphorus est" et "Aqua est H2O".[9] Designator rigidus eandem res legit in omnibus mundis commenticiis. Omnia [Nomina propria sunt designatores rigidi, sed non omnes descriptiones. e.g. "Augustus" semper idem virem legit, "maritus Claudiae" tamen non semper idem, quod fortasse in alio mundo Claudia uxor alii viri fuit, aut nemini nupsit. Propositio "Gaius Octavius est Augustus" non est analytica, neque a priori, quia haec verum esse nescimus, nisi hanc Historiam investigamus, sed necessaria est secundum doctrinam de Kripke. Hoc demonstare possumus per reductionem ad absurdum: Si non necessaria est haec propositio, existit aliqui mundus commenticius, in quo falsa est haec propositio, ergo ibi dua nomina non eandem res legent. Illa nomina autem designatores rigidi sunt, igitur eandem res legent. Itaque necessaria est haec propositio.

Praeteria adfirmat Kripke quoque aliquae veritates a priori sed non necessariae. [10] Exemplum nobilissimum suum est "regula metro exemplans in Paris uno metro longa est". Magna est altercatio de doctrinis Kripkis.

UsusRecensere

Qualitates Logicae propositionum necessariarum investigantur in Logica modale. Saepissime advenit necessitas quoque in aliis partibus Philosophiae. Cum multi theologi (sicut Anselmus Cantuariensis, Cartesius, Leibnitius) putarent exsistentiam Dei in necessitate logica vel metaphysica positam esse, Richard Swinburne necessitatem in rebus positam suadet, et Alvin Plantinga Deum esse per necessitatem causalem arguit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. http://linguax.com/lexica/forc2.php?searchedLG=necessitas
  2. Leftow 2012.
  3. Leftow 2012.
  4. Saul A. Kripke (1971), ‘Identity and Necessity,’ in M.K. Munitz (ed.), Identity and Individuation. New York: New York University Press. 135-164.
  5. https://plato.stanford.edu/entries/possible-worlds/#ModalLogicAndPWs
  6. W.V.O. Quine (1943), ‘Notes on existence and necessity’ The Journal of Philosophy 40, 113-127
  7. David Hume, Enquiry Concerning Human Understanding
  8. A.J. Ayer, ‘Preface to First Edition’ in Language, Truth and Logic
  9. Kripke 1980: 22
  10. Saul A. Kripke (1971), ‘A Priori Knowledge, Necessity, and Contingency’, in P.K. Moser, ed., A Priori Knowledge (Oxford: Oxford University Press, 1987), ch. 7.

BibliographiaRecensere

  • Kripke, Saul. 1980. Naming and Necessity. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Leftow, Brian. 2012. God and Necessity. ISBN 0191654876. ISBN 9780191654879.
  • Nash, Ronald H. 1983. The Concept of God. Grand Rapids Michiganiae: Zondervan.
  • Swinburne, Richard. 2004. The Existence of God. Ed. 2a. Oxoniae: Oxford University Press,

Nexus externiRecensere