Nicopolis
Nicopolis (Graece Νικόπολις, hoc est "victoriae urbs") fuit urbs in Epiro regione Graeca sita. A Caesare Augusto condita est in victoriae Actiacae memoriam, qua Marco Antonio debellato imperio solus potitus est. Prope novam urbem enim in exadversa sinus Ambracii ripa templum Apollinis Actiaci in promunturio mari imminebat. Quinto quoque anno ludi Actia dicti in luco celebrabantur ubi gymnasium et stadium aedificata erant. Ne Olympicis quidem tempore Augusti minores habebantur. Hanc urbem ut conderet Augustus plures urbes huius regionis incolis vacuas fecit, ut Calydonem, Ambraciam, Anactorium ...
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°0′34″N 20°44′1″E
Situs interretialis
Locus: 39°0′34″N 20°44′1″E
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Municipality of Preveza
Vide etiam paginam discretivam: Nicopolis (discretiva).
Fontes
recensere- Strabo, Geographica VII.7.5 et 6 necnon X.2.2
- Pausanias, Descriptio Graeciae V.23.3 et VII.18.8-9
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 39°0′34″N 20°44′1″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicopolim spectant (Nicopolis of Epirus, Ancient Nicopolis). |