Acheron[1] (Graece Ἀχέρων, Neograece Αχέροντας) est flumen quod per 58 chiliometra extenditur, et per Epirum in Graecia septentrio-occidentali fluit. Quod flumen etiam in mythologia Graeca reperiri potest, ubi Orcus flumine Acheronte continetur.

Acheron
Vallis fluminis Acherontis
Longitudo58 chm
FonsTomaros, Ori Souliou in nomo Ioannina
OstiumMare Ionicum
RegioEpirus (Graecia septentio-occidentalis)

In mythologia

recensere
 
In illustratione divinae comoediae Gustavus Doré pinxit Charontem mortuos per Acherontem in Orcum transducere.

In mythologia Graeca et in Dantis Divina Comoedia, Acheron est unus e quinque fluminibus Orci, ubi Styx, Cocytus, Phlegethon, et Lethe in Acherontem effunduntur.

Praeter Stygem, Acheron dicitur flumen super quod Charon mortuos in Orcum traducit.

In Platonis Phaedone, mortui qui medio modo vitam peregerunt per Acherontem in paludem Acherusiam perveniunt, ubi poenas dantes iniuriarum purgantur.

Nexus interni

  1. Cicero, De natura deorum 3.43.14 (de flumine mythologico); Livius, Ab urbe condita 8.24.3.2 (de flumine vero).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Acherontem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 39°14′10″N 20°28′34″E, 39°28′19″N 20°40′39″E, 39°14′11″N 20°28′33″E • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon