Vide etiam paginam discretivam: Epirus (discretiva).

Epirus (-i, f., Graece Ήπειρος) est regio historica in Paeninsula Balcanica austro-occidentali sita. Praeter litus Ionii maris a Sinu Ambracio (a meridie) usque ad Ceraunios montes (a septentrionibus) percurrit. His diebus regio partim ad Graeciam, partim ad Albaniam pertinet. Pars meridiana hodie est regio administrativa eiusdem nominis.

Despectus in regionem ab satellite, sinistra insula Corcyra.

Graecia antiqua recensere

In Epiro Dodona sita est, post Delphos secundum Graeciae antiquae oraculum. Ibi Neoptolemus, Achillis filius, regnasse dicitur cum Andromache, Hectoris vidua.

Geographia recensere

 
Pindus mons
 
In Acherontis valle

Cum limes meridianus Sinu Ambracio clare definitus sit et Pindus mons ab oriente regionem a Thessalia et Macedonia separet, limes septentrionalis per saecula variabat. Medio Aevo exeunte ambitus regionis cum despotatu Epiro anno 1204 orto aequatus est. Hic prinicipatus saeculo decimo tertio etiam latas Albaniae mediae partes comprehendit et a meridie per Acarnaniam usque ad Sinum Corinthium pertinuit.

Chaonia, Thesprotia et Molossia fuerunt Epiri antiqui partes.

Urbes recensere

Regiones et pagi recensere

Flumina recensere

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!