Thesprotia (nomus Graeciae)

(Redirectum de Thesprotia)

Thesprotia (Graece Θεσπρωτία) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Epiri, cuius caput erat urbs Hegumenitsa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Epirum et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Thesprotiae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.

Situs pristini nomi Thesprotiae
Forma pristinorum demorum nomi Thesprotiae
Vide etiam paginam fere homonymam: Thesprotia (mantis).

Index pristinorum demorum et communium huius nomi

recensere
  • 1 -- Δήμος Ηγουμενίτσας - Hegumenitsa
  • 2 -- Δήμος Αχέροντα - Acheron
  • 3 -- Δήμος Μαργαριτίου - Margaritium
  • 4 -- Δήμος Παραμυθιάς - Paramythia
  • 5 -- Δήμος Παραποτάμου - Parapotamus
  • 6 -- Δήμος Σαγιάδας - Sagiada
  • 7 -- Δήμος Συβότων - Sybota
  • 8 -- Δήμος Φιλιατών - Philiatae
  • 9 -- Κοινότητα Πέρδικας - commune Perdica
  • 10 -- Κοινότητα Σουλίου - commune Sulium

Thesprotia antiqua

recensere

Thesprotia antiqua fuit una e tribus partibus Epiri, a Thesprotis et Cassopaeis (qui, ut Strabo docet, pars Thesprotorum fuerunt[1]) habitata; ceterae Chaonia et Molossia fuerunt. A Thyamide flumine ad sinum Ambracium secundum Strabonem Thesprotia extensa est. Ulixes huc a Tiresia missus est secundum Odysseae carmen undecimum et hic a Callidice Polypoetem filium genuit[2] vel ab Euippe Euryalum[3].

  1. Geographia, VII 7.5 (Vicifons).
  2. Apollodorus, epit. 7.34–35.
  3. Parthenius Nicaenus, 3.

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!