Ēlis (-idis, f.) (Palaeograece: Ἦλις; Neograece: Ηλεία – Ilía) fuit usque ad annum 2010 una e tribus praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Occidentalis, cuius caput erat urbs Pyrgus. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Graeciam Occidentalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium autem praefecturae nomine "Regionali Elidis Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.

Situs pristini nomi Elidis
Forma pristinorum demorum nomi Elidis

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!