Marcus Caelius Rufus fuit orator, tribunus, aedilis et praetor Romanus. Natus est Interamnae in agro Piceno anno 672 a.u.c. (82 a.C.n.)[1], mortuus 48 a.C.n. in agro Thurino. Anno DCXCIV a.u.c. / 60 a.C.n. innotuit cum Gaium Antonium Hybridam magno ingenio maiestatis et repetundarum postulavit. Bello civili Caesarianis partibus primum favebat : at praetor factus seditiones in plebe movebat ideoque ab ipsis Caesarianis interfectus est.

Wikidata Marcus Caelius Rufus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Maii 82 a.C.n.; Interamnium Praetutiorum
Obitus: 48 a.C.n.; Thurii
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value

De gente et vita privata

recensere

Divite equite Romano natus Marcus Caelius fuit homo novus in senatu Romano. Adulescens tirocinium Fori cum Marco Licinio Crasso et Cicerone[2] absolvit quibus ducibus arti oratoriae et rebus publicis studuit. Anno 59 a.C.n. adulescens in monte Palatino apud Publium Clodium Pulchrum habitare coepit, quia tum vinculis amoris ab eius sorore Clodia constrictus erat, quam, Metelli Celeris viduam, iam taedebat Catulli[3] poetae amatoris. Formosus vir enim erat Caelius Rufus[4]. Nihilominus paucos post annos eadem, per fratrem Publium, Caelium accusabat quod pecuniam sibi extorsisset et veneno se temptasset. Cui Caelius respondit eam quadrantariam Clytemnestram appellans[5] ; nam Clytemnestra per amantem Egisthum Agamemnonem maritum necarat : ita iudicibus persuadere cupiebat et Clodiam mariti Metelli Celeris anno 59 a.C.n. mortem concinnasse.

De cursu honorum

recensere
  • 63 a.C.n. Adulescentulus familiaris Catilinae tempore coniurationis fuit[6].
  • 59 a.C.n. Gaium Antonium Hybridam, virum consularem, e provincia Macedonia reducem maiestatis et repetundarum accusavit. Orationis quam tunc habuit (discipulus Ciceronis fuerat) fragmentum apud Quintilianum[7] nobis servatur. Antonius, quamquam patronus ei ipse Cicero aderat, damnatus est.
  • 56 a.C.n. Ipse Caelius quod ab Aegyptiorum rege Ptolemaeo XII corruptus legatos Alexandrinorum vexasset et Dionis, ducis eorum, neci interfuisset de vi accusatus est ; item Clodiam, Clodi Pulchri sororem veneno temptasse dicebatur. Tum Cicero eum defendebat et absolutionem eius impetravit, Pompeio occulte adiuvante. Oratio tunc a Cicerone Pro Caelio habita servata est.
  • 52 a.C.n. Tribunus plebis, Tito Miloni in iudicio de Clodii caede opem ferebat[8]. Adeo tum optimatium consiliis favebat atque Pompeio etiam adversabatur.
  • 51 a.C.n. multas epistolas in Ciliciam ad proconsulem Marcum Tullium Ciceronem mittere coepit quibus res gestas Urbanas ei absenti narrabat et novissima nuntiabat. Septemdecim illarum litterarum usque ad annum 48 a.C.n. hodieque servatas legere licet, in librum octavum Epistolarum ad Familiares collectas necnon responsa Ciceronis libro secundo eiusdem collectanei. Eodem anno Quintum Pompeium Rufum, qui amicus Publio Clodio erat et amico interfecto plebem adversus Milonem concitaverat de vi postulavit atque ad exsilium eum compulit[9].
  • 50 a.C.n. Aedilis curulis. Eo anno Caelio simultas cum censore Appio Claudio orta est[10]. Cum autem Lucius Domitius iam ei inimicus esset, duos e primoribus optimatium partium sibi abalienaverat : quam causam simul cum Curionis amicitia fuisse adlegat cur ad Caesarianos ineunte anno 49 a.C.n. transfugerit[11].
  • 48 a.C.n. Praetor peregrinus, sive indignans quod ad praeturam urbanam Gaius Trebonius sibi a Caesare praelatus esset, sive quia de victoria redituque Caesaris dubitabat et, iam mortuis Appio Claudio et Gaio Curione, ad partes Pompeianas rursus transierat, rempublicam turbare et collegae Trebonio in officio suo (de litibus inter creditores et debitores cognoscebat) obstare coepit ; insuper spretis Caesaris mandatis rogationes de aere alieno abolendo (ipse ingens aes alienum conflaverat[12]) et habitationibus remittendis sua sponte promulgavit. Tum Servilius Isauricus qui, collega bellum gerente, solus consul Romae manebat, militum custodia adhibita, senatores convocavit ac de re praesenti consuluit. Cum autem Caelius consuli quoque vim intulisset senatores ad senatusconsultum ultimum decurrunt (videat consul ne quid respublica detrimenti capiat) : ita enim intercessiones tribunicias tollebant. Illo imperio extraordinario instructus Servilius vetuit Caelium quicquam pro magistratu agere atque provinciam eius alio praetori permisit. Quin etiam eum resistentem e tribunale per lictores detraxit et eius sellam curulem dirupit[13]. Quod indignans Caelius ad Milonem exsulem qui manu gladiatorum Campaniam vastabat confugere decrevit. Per senatum Servilius Milonem hostem publicum esse iudicavit et bellum ei intulit. Milo in proelio lapide ictus in Apulia periit : paulo post Caelius et ipse in Bruttio a Caesaris fautoribus necatus est[14].

Testimonia

recensere

Auctores antiqui Marci Caeli eloquentiam laudare, hominem ipsum moresque eius vituperare solebant, in primis ob ea quae praetor gesserat :

  • Cicero in Bruto amici meminit : Nec vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit, ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius. quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio. graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contemnendae tamen saneque tolerabiles. hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quomodo discessu meo discessit a sese ceciditque, posteaquam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
  • Velleius Paterculus Caesaris adversarium sic obtrectat : M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est
  • Valerius Maximus eius fidem in iudiciis etiam erga adversarios extollit sed ita concludit : factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum, et ita coeperat : Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda.
  • Quintilianus pro ingenio breviorem fuisse vitam eius queritur : Multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset[15]
  1. Sic Plinius Maior VII.165 : V Kal. Iunias, eodem die quo alius orator Gaius Licinius Calvus. Multi historici moderni tamen eius testimonium aspernati quia iunior fuisset quam ut tribunatum anno 53 a.C.n. petere posset, eum ante 85 a.C.n. natum esse existimaverunt. Videlicet quia et quaesturam ante tribunatum necessario ei gerendam fuisse arbitrabantur. Equidem non video cur testimonio Plinii non adsentiar.
  2. Quintilianus XII.11.6
  3. Etenim commentatores poetae versus epigrammatum 65 et 77, Rufum quendam infidum amicum interpellantes, in Marcum Caelium Rufum directos esse vulgo putare solent. E.g. Carmen 77 :
    Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
    (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
    sicine subrepsti mi, atque intestina perurens
    ei misero eripuisti omnia nostra bona?
    eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
    vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
  4. Aulus Gellius XVII.1
  5. Quintilianus VIII.6.53.
  6. Pro Caelio 10-14.
  7. Inst. Or. IV.2.123.
  8. Pro Milone 91.
  9. Cic. Ep. fam. VIII.1. Val. Max. 4.2.7.
  10. Cic., Fam., VIII.12.
  11. Cic., Fam., VIII.17.
  12. Velleius II.68 : peior illi res familiaris quam mens erat.
  13. Quintilianus VI.3.25
  14. BC III.20-22. Dio Cassius 42.22-25.Velleius II.68. Titus Livius Periocha 111.
  15. Inst. Or. X.1.125.

Si vis plura legere

recensere
  • Marcus Caelius Rufus, Lettere (Cic. fam.1.VIII) ; I frammenti delle orazioni : testo, apparato critico, introd., versione e commento di Alberto Cavarzere. Brescia : Paideia, 1983.
  • Petrus Cordier , 'M. Caelius Rufus, le préteur récalcitrant', Mélanges de l'Ecole française de Rome, Antiquité, 1994 (106/2) : 533-577 Hic legere potes
  • V. Rosivach, 'Caelius' Adherence to the Caesarian Cause', The Classical World, 1980/81(74) : 201-212 [1]
  • Marina Volponi, M. Celio Rufo: "Ingeniose nequam", Mediolani : Istituto Lombardo di Scienze e Lettere, 1971.
  • Heinricus Wieschhoelter, De M. Caelio Rufo oratore, Lipsiae, Frankenstein & Wagner, 1885