Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].

De familia

recensere

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, sorores tres quarum una Clodia maritum Quintum Caecilium Metellum Celerem habuit, altera Lucio Lucullo nupsit atque post mariti ecx Asia reditum repudiata est[3]., alia quae Quinti Marcii Regis uxor fuit. Appius minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori Gnaei Pompei[4].

De cursu honorum

recensere

In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus Sallustius Crispus) e senatu expulit[8]. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis Curione et aedile Marco Caelio Rufo[9] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.

  1. Tusc. I,37 et Divin. I,132.
  2. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.
  3. Plutarchus, Lucullus 21, 34, 38. Cicero, Pro Milone 73.
  4. Cicero ad Fam. III 4.2, 5.5, 10.10. Dio Cassius 39.60
  5. Plutarchus, Lucullus 19 et 21.
  6. Plut., Caes. 21
  7. Ad Att. IV.18.4.
  8. Dio Cassius 40.63-64. Cicero, Ad fam. 8.14.4. De div. I.29.
  9. Ad Fam. VIII.12

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II
Consul
54 a.C.n.
cum
Lucio Domitio Ahenobarbo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus