Quintus Marcius Rex
Quintus Marcius Rex (natus die ignoto - mortuus ante diem 15 Maii 61 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus et anno 68 a.C.n. consul.
De familia
recensereQuintus Marcius Rex Tertiam, alias Clodiam, uxorem duxit, unam e sororibus Publii Clodii Pulchri[1].
Cursus honorum
recensereMarcius anno consulatus sui interdum solus magistratus summus erat, quod et collega et consul suffectus mortui sunt. Anno 67 et 66 proconsul Ciliciae erat. Philippum II Philoromaeus regem Syriae ad regnum defendendum adiuvit. Marcius, postquam Gnaeus Pompeius Magnus ei successit, triumphum postulavit neque accepit. Anno 63 contra Catilinarios in Etruria certavit. Ante 15 Maii 61 a.C.n. mortuus est[2].
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Cicero 29
- ↑ Marcus Tullius Cicero, ad Att., I 16,10
Antecessores: Quintus Caecilius Metellus Creticus et Quintus Hortensius Hortalus |
Consul 68 a.C.n. cum Lucio Caecilio Marcello |
Successores: Manius Acilius Glabrio et Gaius Calpurnius Piso |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |