Lucius Septimius fuit tribunus militum in Aegypto. Fuit unus ex interfectoribus Pompeii Magni (48 a.C.n.).

Aegyptus, quamquam non provincia fit ante exitium Antonii Cleopatraeque in proelio Actii, nihilominus praesidium Romanum habuit, quod in annis superioribus Roma disputationibus de regno Aegypti finem fecerat. Rex Ptolemaeus XIIo, vocatus Auletes, remotus ex imperio ab filia Berenice (58 a.C.n.), regnum Aegypti retinere poterat, Romanis adiuvantibus. Nam a Pompeio ipso missus, Aulus Gabinius copias Romanas in Aegyptum duxit ut imperium de Berenice dirimeret (55 a.C.n.). Post mortem Berenices restorationemque Ptolemii, Gabinius in provinciam propriam Syriam rediit, sed partem militum suorum in Aegypto sub imperio Septimii reliquit. Septimius igitur, qui militaverat sub Pompeio in bello contra praedones maritimos, potestatem tenuit in Aegypto cum Pompeius eo fugit post proelium Pharsali. Sperans Caesari placere, mox futuro soli duci in orbe Romana, Septimius cum Achilla, duce exercitus Aegypti, dissimulans amicitiam, Pompeium in litore Alexandriano necavit.

Nexus externi

recensere