Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)

Marcus Aemilius Lepidus, Marci Aemili Lepidi anno 78 a.C.n. consulis filius, nobilissima Aemiliorum gente ortus, circa annum 90 a.C.n. natus, anno 13 a.C.n. mortuus est. Erat ultimus Pontifex Maximus Rei Publicae

Effigies Lepidi in denario cum titulo : LEPIDUS.PONT.MAX III.V.R.P.C. Hic denarius anno 42 a.C.n. in officina castrensi percussus est.
Aliud exemplar eiusdem denarii (Octavianus in altera parte videtur)

De gente

recensere

Praeclara gente patricia Aemiliorum natus Marcus Aemilius Lepidus erat filius consulis seditiosi anni 78 a.C.n. qui a senatu secessionem fecerat, et frater| Paulli Lepidi consulis anni 50 a.C.n. quem ipse anno 43 a.C.n. proscripsisse dicebatur. Eius filius insidiarum contra Augustum convictus quamvis deprecante patre poenas dedit[1] (31 a.C.n.). Lepidus in matrimonium ducit Juniam Secundam, Bruti sororem.

De Fautore Caesaris

recensere

Bello autem civili inter Caesarem et Pompeium constantissimus prioris fautor statim extitit : nam anno 49 a.C.n., cum Caesar Rubiconem transiit, praetor erat et in Hispaniam belli gerendi causa proficiscens Caesar Lepidum Urbi praefecit[2]. Item, absentibus consulibus qui cum Pompeio in Epirum fugerant, Caesarem ex Hispania redeuntem dictatorem comitiorum consularium habendorum causa dixit[3]. Post praeturam in Hispaniam Citeriorem pro praetore missus est. Ibi pacem inter Quintum Cassium Longinum, qui Hispaniae Ulteriori praeerat, et quaestorem Marcellum qui arma adversus eum ceperat, feliciter composuit. Simul incursionibus Mauretanorum regis Bogud obstitit. Quae merita ut rependeret Caesar eum e provincia redeuntem triumpho donavit, quamquam ipse pugnis non interfuerat[4]

Post victoriam Caesarianarum partium consul atque idem sibi collega a Caesare ad annum 46 a.C.n. designatus est, atque eodem anno magister equitum dictatoris Caesaris fuit[5]. Itaque, cum Caesar Idibus Martiis anno 44 a.C.n. a coniuratis occisus est, ad portas urbis Romae cum exercitu magno stabat[6] et una cum consule Marco Antonio coniuratos prohibuit ne veterem rempublicam restituerent.

De Triumviro

recensere

Post mortem Caesaris pontifex maximus, Antonio suffragante, "furtim" (id est comitiis non habitis[7]) factus est : circa idem tempus filius Lepidi filiam Marci Antonii uxorem duxit. Deinde, proconsul Hispaniae citerioris necnon Galliae Narbonensis[8], cum quatuor legiones[9] in imperio haberet, Antonium, post res ad Mutinam male gestas anno 43 a.C.n., non modo in provinciam recepit ac tutatus est, sed etiam Octaviano reconciliavit. Tum Lepidus, Antonius et Octavianus apud Bononiam societatem inierunt quam, lege Titia mense novembri sanctam, historici secundum triumviratum appellant : magistratus extraordinarii, triumviri reipublicae constituendae, in quinquennium creati sunt (abbreviatio in nummis sic legitur : IIIVIR RPC). Praeterea anno 42 a.C.n., in locum Decimi Iuni Bruti ab ipso Caesare ante mortem designati sed mense Augusto anni prioris occisi, Lepidus consul iterum fuit. Triumviri, post victoriam partam, crudelissimis proscriptionibus saevierunt[10] (Lepidus ipsum fratrem proscripsit[11] !) et orbem Romanum inter se diviserunt. Lepido prima partitione Gallia et Hispaniae, sed mox secunda divisione (40 a.C.n.) Africa tantum obvenit cum legionibus paucioribus collegis[12]. Romae mansit et provincias per legatos rexit usque ad annum 40 a.C.n. cum ab Octaviano in Africam cum sex legionibus nimis Marco Antonio faventibus ideoque suspectis, quas ab Italia tum quam maxime abesse volebat, missus est[13]. Triumviratus in quinquennium primo constitutus erat sed anno 37 a.C.n. prorogatus est. Paulo post tamen autumno anni 36 a.C.n. Octavianus Lepidum, ex Africa in Siciliam auxilio adversus Sextum Pompeium accersitum atque insulam post victoriam sibi vindicantem, cunctis honoribus praeter Pontificatum Maximum spolavit et Circeios in Latium relegavit. Nam Lepidus a suis militibus desertus est qui ad Octavianum transierunt.  Deinde tranquille in Latio consenuit ubi tandem anno 13 a.C.n. mortuus est. Tum demum Augustus in eius locum pontifex maximus factus est[14]. Filius ei fuit qui quod Augusto insidiasse diceretur damnatus est : ipsum Lepidum Augustus nonnumquam in senatum venire cogebat, non honoris causa sed potius ut ludibrio quam maximo collegis fieret ob mutationem fortunae[15]

De triumpho M. Aemilii Lepidi (43 a.C.n.)

recensere

Triumphum M. Aemilius Lepidus ex Hispania celebravit die 31 Decembris 43 a.C.n.. Velleius Paterculus (2.67) ait: "Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules."

  1. Velleius Paterculus II.88 et Appianus, Bell. civ. IV.216-219.
  2. Appianus, Bell. civ. II,41.
  3. Ferrary, Loi Aemilia sur la nomination de César comme dictateur pour procéder aux élections consulaires. Caesar BC II,21.5. Dio Cassius 41.36.
  4. Dio Cassius 43.1.
  5. Appianus II,107. Dio Cassius 43.1 et 33.
  6. Dio Cassius 44.22
  7. Dio Cassius 44.53.
  8. Dio Cassius 43.51.
  9. Appianus, Bell. civ. III,190.
  10. Appianus, Bell. civ. IV, 16-224. Quod si commentarium ad Appiani textum quaeras, suadero legas F. Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae, 1985
  11. Appianus, Bell. civ. IV,45. Cassius Dio XLVII, 6 et 8.
  12. Appianus, Bell. civ. V, 47
  13. Appianus BC V,223. Cf Dio Cassius XLVIII,20.4.
  14. Appianus BC V,543. Cassius Dio XLIX,15.
  15. Dio Cassius 54.15.
  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 41, 107, 124, 126, 130-132 necnon libro tertio 190, 304, 331-332, 340-348 et libro quarto 4-13, 45, 132, 215-219 et libro quinto 12, 47, 223, 391, 403-408, 430-432, 487, 506-524, 543.
  • Bellum Alexandrinum incerto auctore capitibus 63-64.
  • Caesar, libro secundo de Bello civili, capite 21.
  • Dio Cassius libris XLVI-XLIX Historiae Romanae, passim necnon libro XLIII cap. 1, 33, 51 et XLIV cap. 34 et 53 et LIV cap.15 et 27.
  • Cicero libro primo Epistularum ad Brutum ep. 10.
    • libro decimo Epistularum ad familiares : 6,27,34,35. Necnon libro undecimo epistula 9 et libro duodecimo ep. 8-10.
    • quinta Philippica cap. 38-41.
    • tertia decima Philippica, passim.
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite sedecimo.
  • Plutarchus, Caesar, 67 et Antonius 14 et 18-19, 55.
  • Suetonius, Vita Divi Iuli, capite 82.
    • Vita Divi Augusti, capitibus 8,12,13,16,27,31.
  • Titus Livius, Periochae 119,120,129.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 63-67 et 80.

Plura legere si cupis

recensere
  • Annie Allély, Lépide, le triumvir, Burdigalae : Ausonius, 2004. (Scripta antiqua ; 10). ISBN 978-2910023546
  • Ernst Badian, 'M. Lepidus and the Second Triumvirate', Arctos : Acta philologica Fennica 1991(25) : 5-16
  • Philippus Coarelli, 'Lépide et Alba Fucens', Revue des Études Anciennes, 1998(100) : 461-475 Hic legere potes
  • Iulianus Guey, 'Lépide à Thabraca' , Karthago : revue d’archéologie méditerranéenne 1958(IX) : 79-88
  • Leonia Hayne, 'The defeat of Lepidus in 36 B.C.' 1974 Hic legere potes = Acta Classica 17 (1974), 59–65
    • 'Lepidus' role after the Ides of March', Acta classica 1971(14) : 109-117. Hic legere potes
  • "Lepidus (17)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~) vol. 2 p. 766 ff. (Anglice)
  • Ricardus D. Weigel, Lepidus : the tarnished triumvir, Londini : Routledge, 1992. Recensio critica
  • Catharina Welch (1995), 'The Career of M. Aemilius Lepidus 49-44 B.C', Hermes 123 : 443–54


Antecessores:
Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius
Consul
46 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Caesare III
Successores:
Gaius Iulius Caesar IV, sine collega
Antecessores:
Publius Ventidius Bassus et Gaius Carrinas
Consul
42 a.C.n.
cum
Lucio Munatio Planco
Successores:
P. Servilius Isauricus II, Lucius Antonius