Gaius Marius Minor
Gaius Marius Minor (natus anno 109 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Praesnesti) vir publicus Romanus factionis Popularum fuit.
Obitus: 82 a.C.n.; Praeneste
Patria: Roma antiqua
Familia
Gens
recenserePater eius Gaius Marius septies consul[1], mater Iulia, soror patris Gaii Iulii Caesaris fuit. Ipse Muciam Tertiam in matrimonium duxit, filiam Quinti Mucii Scaevolae consulis anni 95 a.C.n..
Vita et consulatus
recenserePuer una cum Marco Tullio Cicerone et Tito Pomponio Attico educatus est. Inter Bellum sociale Marius anno 89 a.C.n. Lucio Porcio Catone imperatore militavit. Anno 88 a.C.n. dominatione Sullae cum patre in Africam fugere coactus est. Anno 87 a.C.n. cum patre in urbem rediit[2] et caedium inimicorum patris fuit. Mario seniore anno 86 a.C.n. mortuo Gnaeus Papirius Carbo dux popularis factionis erat, Marii iunioris autem auctoritas apud plebem minor fuit. Cum Sulla anno 83 a.C.n. ex oriente rediebat, Carbo Marium collegam consulatus fecit, quamquam multo iunior erat quam ut salvis legibus consulatum petere ei liceret : at auctoritas gloriosi nominis ad popularium partium fautores confirmandos tunc quaerebatur. Inimicos nobiles Eomae necari iussit atque expeditionem in exercitum Sullanum duxit. A Sullanis copiis apud Sacriportum victus est atque in urbe Praenesti obsidebatur. Clam ex oppido fugere conatus est, sed frustra[3]. Verisimile est, quod sua manu finem vitae quaesivit. Caput eius cum Sullae relatum esset, versum Aristophanis Graece recitasse dicitur quo significabatur 'remigem fuisse primum oportere qui gubernaculo moderari cupit' : ita enim iuventutem nimiam consulis deridebat. Hoc caput postea in Foro Romano exponi iussit[4].
De filio dubio
recensereTempore Pompeiani belli civilis Amatius quidam, alias Pseudomarius, sive vere sive mendacio (de quo eruditi moderni certant), filium esse Marii Minoris contendebat, in Sicilia clam omnibus educatum. Qui Marci Antonii consulis iussu Urbem turbans post caedem Caesaris anno 44 a.C.n. necatus est[5].
Bibliographia
recensere- "Carolus-Ludovicus Elvers" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 905–[I 2] M., C..
Notae
recensere- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II 26
- ↑ Plutarchus, Marius 35, 8-12
- ↑ Titus Livius, Periochae LXXXVI-LXXXVIII. Strabo, Geographica V.3.11
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 87-94
- ↑ Appianus, Bell. civ. III,2-7 et 235. Valerius Maximus IX,15,1. Titus Livius Per. 116. Cicero Phil. I,5. Nicolaus Damascenus, de Vita Augusti fragmentum 128 : 14.31-33
Antecessores: Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus |
Consul 82 a.C.n. cum Gnaeo Papirio Carbone III |
Successores: Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula |