Consul
Consul (abbr. Cos.) (-is, m) fuit maximus rei publicae Romanae magistratus.
Consules romani antiquitatis
recensereConsul suffectus
recensereSi consul obiit aut dismissus est, vir electus munus consulare sustinebat. Qui vir consul suffectus vocabatur.
Historia
recensereMore maiorum magistratus anno 509 a.C.n., anno constitutionis rei publicae, coepit. Antiquissimi autem consules fortasse erant fabulosi. Inter rem publicam patriciis quadraginta et plebi quadraginta duo annos habere oportuit. Quotannis duo consules electi sunt, cum potestate sibi interdicendi. Consules nomina sua anno dederunt; exempli causa 59 a.C.n. fuit annus Iulii Caesaris et Marci Calpurnii Bibuli. Consul, si inter consulatum occideret, suffectus (cos. suff.) electus sit. Duodecim lictores cum consule incedebant.
Consules et religiosa et militaria officia exsequebantur. Auguria interpretati sunt antequam exercitus in campum ducerent. Consules inter bella artis militaris periti esse debuerunt, sed semper comitia plena controversiae erat. In principio, solum patriciis consulatum petere licuit. Primus e plebe Lucius Sextius consulatum gessit, anno 366 a.C.n.; posthac consulatus finis cursus honorum factus est.
Octavianus Augustus, primus imperator Romanus, consulatum plurima potestate spoliavit. Inter Imperium Romanum, consulatus nihil nisi honor erat. Consules ordinarii consulatum Kalendis Ianuariis coeperunt et nomina sua anno dederunt, sed se abdicaverunt, ut? suffecti annum perficerent. Nonnumquam et suffecti se abdicaverunt, ut? alii suffecti eos reponerent. Fuerunt anno 190 viginti quinque consules. Imperatores frequenter cursum honorum praetermittebat; exempli causa imperator Honorius consulatum at natum datus est?.
Imperium Gallicum, secessum anno 260, consules etiam habuit. Constantinus Magnus alter consulem Romam alter Constantinopolim adsignavit. Post Imperium Occidentalem occasum interdum solus unus consul in oriente erat. Supremus consul in occidente, Decimus Theodorius Paulinus, magistratum anno 534 gessit, et supremus in oriente, Flavius Basilius Iunior, anno 541 gessit.
Consules municipales medii aevi
recensereConsules appellantur magistratus municipiorum liberorum medii aevi aemulatione romanae rei publicae. Isti erant variabili numero. Consules maiores erant municipales regentes, alii consules consistebant consiliis quae varia munera habebant.
Res novae Francicae
recensereAnno 1799, Franci appellationem consul tribus viris, qui potestatem decem annos tenturi essent, contulerunt. Tribus annis post, Napoleon consulem perpetuum se declaravit, et Napoleone imperatore creato, magistratus ad finem anno 1804 venit.