Marcus Antonius (consul 99 a.C.n.)
Marcus Antonius (natus anno 143 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n.) vir publicus et orator clarus Romanus fuit.
GensRecensere
Filius Marcus Antonius Creticus praetor erat, nepos Marcus Antonius triumvir fuit.
Cursus honorumRecensere
Anno 113 a.C.n. quaesturam in Asia provincia administravit. Deinde stupri cum virgini Vestale accusatus, sed absolutus est. Ab anno 102 a.C.n. praetor pro consule contra piratas Ciliciae certavit et anno 100 de eis triumphavit. Anno 99 adnuente Gaio Mario una cum Aulo Postumio Albino consul erat et anno 97 a.C.n. cum Lucio Valerio Flacco censor electus est. Cicero eum in dialogo de oratore Optimatem descripsit, sed haec non quidem recte. Anno 87 a.C.n., postquam Marius urbem expugnavit, Antonius in rure quodam latens captus et necatus est[1]. Caput ei mortuo abscisum Rostris medio Foro pependit[2].
OratorRecensere
Fuit inter maximos oratores sui temporis. Quod autem eius vis in orando erat, orationes scriptas non edidit[3]. Composuit opus de ratione dicendi nondum perfectum, cum mortuus esset.
BibliographiaRecensere
- Elimar Klebs: Antonius 28). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band I,2, Stuttgart 1894, Sp. 2590–2594.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 7] M. Antonius" in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 810.
NotaeRecensere
- ↑ Appianus, Bell. civ., I.333-335. Plutarchus, Marius 44.
- ↑ Ibid. 338. Valerius Maximus IX,2,2 qui Marium laetantem inter epulas caput inimici manibus tenuisse refert.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore III 32; ; Brutus 138-144
Antecessores: Lucius Valerius Flaccus et Gaius Marius VI |
Consul 99 a.C.n. cum Aulo Postumio Albino |
Successores: Quintus Caecilius Metellus Nepos Titus Didius |