Gnaeus Papirius Carbo (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Lilybaeum) vir publicus Romanus fuit.

Wikidata Gnaeus Papirius Carbo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 129 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 82 a.C.n.; Lilibaeum
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gnaeus Papirius Carbo; unknown value
Familia: Papirii Carbones

Pater eius eiusdem nominis anno 113 a.C.n. ad consulatum pervenit, avunculus Gaius Papirius Carbo anno 120 a.C.n., frater eius Gaius Papirius Carbo anno 81 a.C.n. praeturam adeptus est.

Cursus honorum

recensere

Anno 92 a.C.n. tribunus plebis et ad factionem Popularum vergens Gaio Claudio Pulchre consule seditionis accusatus est[1]. Tum lege de re nummaria tulit[2]. Quod fautor Gaii Marii erat, a Sulla persecutus est, sed anno 87 a.C.n. cum aliis Romam expugnavit. Annis 85 et 84 a.C.n. Lucius Cornelius Cinna eum collegam consulatus fecit. Tum Carbo pugnam contra Sullam paravit, qui ex oriente rediturus erat. Anno 82 tertio consul erat, nunc cum Gaio Mario Minore, filio Gaii Marii. Post pugnas vario eventu factas Carbo in Africam fugiebat. Captus a Gnaeo Pompeio atque Lilybaeo supplicio affectus est[3].

Bibliographia

recensere
  1. Marcus Tullius Cicero, de legibus III 42
  2. Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis XXXIII 24
  3. Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 286-449; Titus Livius, Periochae LXXX; LXXXVII-LXXXVIII


Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII
Consul
85 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Cinna III
Successores:
Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II
Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo
Consul
84 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Cinna III
Successores:
Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus
Antecessores:
Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus
Consul
82 a.C.n.
cum
Gaio Mario Minore
Successores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula