Quintus Pompeius Rufus
Quintus Pompeius Rufus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus 88 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
De gente
recenserePater vel avus eius Quintus Pompeius anno 141 a.C.n. primus e gente consulatum adeptus est. Filius eius Quintus Corneliam filiam Sullae in matrimonium duxit e quo matrimonio genitus est Quintus Pompeius Rufus, tribunus plebis anno 52 a.C.n. et eius soror Pompeia, quae secunda vel tertia uxor Gai Caesaris inter 67 et 61 a.C.n. fuit (tum repudiata est ob Publii Clodi adulterium). Qui filius anno 88 a.C.n., patre consule fugiente, in ipso Foro a fautoribus Gai Marii et tribuni plebis Sulpicii trucidatus est[1].
Cursus honorum
recensereAnno 100 vel 99 a.C.n. Pompeius tribunus plebis frustra nitebatur, ut Quintus Caecilius Metellus Numidicus ex exilio revocaretur[2]. Anno 91 a.C.n. praetor urbanus erat. Contra inimicos Sullae certavit, in tumultis filius eius necatus est. Sullae adfuit in expugnando Romam. Anno 88 una cum Sulla consulatum accepit et successor Gnaei Pompeii Strabonis in Piceno designatus eius copias suscipere debebat. Sed conivente Strabone a militibus ducem mutare nolentibus necatus est[3].
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 6] P. Rufus, Q." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 109.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Marius 35 et Sylla 8. Appianus, Bell. civ. I.56.
- ↑ Orosius, Historiae adversum paganos V 17,11
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 283; Titus Livius, Periochae LXXVII
Antecessores: Gnaeus Pompeius Strabo et Lucius Porcius Cato |
Consul 88 a.C.n. cum Lucio Cornelio Sulla |
Successores: Lucius Cornelius Cinna I et Gnaeus Octavius |