Appianus Alexandrinus
Appianus Alexandrinus (Graece Ἀππιανὸς Ἀλεξανδρεύς) fuit scriptor qui Graece Romanorum bella per gentes digesta narravit. Natus circa annum 95, mortuus circa annum 165, vixit igitur tempore Traiani, Hadriani, et Antonini Pii imperatorum.
Vita
recensereNulli fontes de vita Appiani nisi ipsius opera et epistula quaedam rhetoris Frontonis nobis supersunt. Autobiographiam scripsisse e Praefatione quidem comperimus[1] sed nihil ad nos pervenit. Divite familia Alexandrina natus iuri et arti oratoriae studuit, patronus apud iudicia ut fieret. Hadriano imperante Romam venit ubi causas coram ipso principe agebat et fortasse praeclaro sacerdotio quoque fungebatur[2]. Regnante Antonino Pio civis Romanus equestris ordinis erat quoniam procurationem Augusti quandam per amicum Frontonem a principe impetravit. Vixit usque ad tempus Marci Aurelii.
Opera
recenserePraeter autobiographiam noti sunt libri historici Ῥωμαϊκά inscripti (Latine Historia Romana sive Res Romanae ), e quibus alii integri servati, alii omnino deperditi, aliorum fragmenta tantum supersunt e collectaneis excerptorum Constantinianis plerumque sumpta[3]. Appianus bellorum Romanorum historiam hominibus Graece loquentibus tradere sibi proposuerat ; quod ut efficeret, dimisso ordine chronologico in Annalibus observato, materiam suam per gentes vel potius per geographicas regiones digessit[4] : exempli gratia in libro Hispanico et secundi belli Punici proelia adversus Carthaginienses et bella Celtiberica exponit. Ab illo consilio tamen nonnumquam aberrat ut in libro Mithridatico vel in quinque libris de civilibus bellis ubi omnia proelia quae ad illa bella pertinent, ubicumque gesta sint, colligit. Haec est dispositio operis secundum Photium qui viginti quattuor libros in totum numerabat :
- Praefatio propositum operis declarans.
- liber regius (pauca fragmenta)
- liber Italicus (pauca fragmenta)
- liber Samniticus (fragmenta)
- liber Gallicus (pauca fragmenta)
- liber de Sicilia aliisque insulis (pauca fragmenta)
- liber Ibericus (integer)
- liber Hannibalicus (integer) proelia secundi belli Punici in Italia commissa narrat.
- liber Libycus (integer) cui appendix de rebus Numidicis (fragmenta) subiuncta est.
- liber Macedonicus (fragmenta) cui appendix de rebus Illyricis (integra) subiuncta est.
- liber Graecus et Ionicus (deperditus)
- liber Syriacus (integer)
- liber Mithridaticus (integer)
- quinque libri Bellorum civilium in quibus Appianus bella Romanorum inter sese a Tiberio Graccho ad mortem Sexti Pompei narrat (integri).
Praeterea quattuor libri Aegyptiaci fuerunt (Alexandrinus erat Appianus) qui velut finem bellis civilibus imponerent, dum Aegyptus provincia Romana fit, victis Cleopatra Marcoque Antonio et tres libri de centum annis[5] (Graece Έκατονταετία) quorum maxima pars ad Traiani bella pertinebat. De quibus libris nihil superest. Appianus in opere suo librum quendam Parthicum (hodie deperditum) quoque memorat qui fortasse libro Syriaco subiunctus erat.
De fide historica
recensereAppianus ipse in Historiis suis sani et aequi iudicii fuisse videtur. Sine favore vel odio res gestas narrare studet nec testimonia iniqua -exempli gratia Philippicas Ciceronis- ab historico accipienda putat. Fontes rebus gestis coaevos eligit atque nonnumquam ad inscriptiones et scrinia Palatina recurrit (exempli gratia proscriptionis edictum anni 43 a.C.n. Graece conversum quarto libro Bellorum civilium suorum inseruit[6]). Experientia sua quoque uti scit, quippe qui res imperatorum Romanorum procurare solebat, et instituta suae aetatis nonnumquam memorat, cum praeteritis ut conferat. Res magni momenti a parvis discernere solet atque causas magnarum mutationum rerum plerumque optime percipit.
At res plura ante saecula gestas refert, quas apud priores scriptores quaerere cogitur. Quocirca compilator fuisse vulgo dicitur qui plus minusve valet prout e meliore aut peiore fonte exhaurit. Sane errores et confusiones in Historiis Appiani non raro deprehenduntur. Chronologiae[7] et geographiae nimis negligens erat ac in proeliis narrandis, sicut multi historici antiqui, non tam ad militarem veritatem tendit quam ad dramaticum patheticumque rerum gestarum arte ortatoria augendum. Quod si Cannensis pugnae relationem in libro Hannibalico cum Polybio aut Tito Livio compares, pessimum militarem historicum fuisse Appianum iudicares. Praeterea dum quae coniuncta sunt separatim per regiones refert, ut in Secundo Bello Punico, causas rerum difficiliores intellectu lectori facit. Quin etiam alii historici, -exempli gratia Dio Cassius-, cum comparare licet, nonnumquam easdem res atque Appianus sed non eodem modo referunt. Quibus de causis cum Appianus de aliqua re fons unicus extitit, ut in bellis Hispanicis et civilibus saepe accidit, testimonium eius, quamvis pretiosum, non sine suspicione critica accipiendum est.
Nihilominus, quae optima pars operis eius est, de tertio bello Punico[8] et de bellis civilibus[9] optimam ex omnibus auctoribus antiquis narrationem nobis reliquit, non tantum pretiosi testimonii causa sed etiam ob litteraria merita.
De editionibus
recensereVersiones Latinae
recensere- Circa 1450 iussu papae Nicolai quinti Petrus Candidus Decembrius primus Appianum in linguam Latinam convertit. Quae versio anno 1472 typographice Venetiis apud Wendelinum de Spira in lucem prodiit et saepe postea reedita est. Quin etiam et ipsa Italiane et Francogallice versa est.
- Sedecimo saeculo partes Historiae Appiani Latine converterunt Sigismundus Gelenius (1544)[10], Caelius Secundus Curio (1544)[11], Franciscus Beraldus (1560)[12]. Henricus Stephanus harum interpretationum merita inter se comparat in praefatione magnae editionis suae (1592).
Primae editiones Graecae
recensere- Editio princeps maximae partis textus Graeci anno 1551 demum Lutetiae Caroli Stephani cura (adiuvante sine dubio fratre Roberto et fratris filio Henrico) typis regiis impressa in lucem prodiit[13].
- Anno 1557 cum aliis fragmentis auctorum Graecorum numquam antea editorum Henricus Stephanus Genavae Annibalicum et Ibericum separatim Graece publicavit[14], qui libri editioni priori deerant.
- Anno 1582 Fulvius Ursinus[15] Excerpta de legationibus Romae publicavit, quae Romaïcon fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
- Anno 1592 Genavae Henricus Stephanus magnam editionem Graecolatinam curavit, adposita textui Graeco interpretatione Latina ab ipso e Gelenio et Beraldo concocta. Quae editio ante Schweighaeuserum non superata est[16].
- Anno 1634 Henricus Valesius colllectaneum de Virtutibus et Vitiis[17] in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta Appiani Romaïcon divulgans[18].
- Anno 1785 Iohannes Schweighaeuser, doctor Argentoratensis, maximam editionem Graecolatinam quae hodieque apud eruditos in honore est, quattuor voluminibus Lipsiae curavit[19]. Plures manuscriptos comparavit et versionem Latinam Gelenii emendavit. De methodo ipse duas dissertatiunculas anno 1781 Argentorati ediditː De impressis ac manuscriptis Appiani codicibus et Exercitationes in Appiani Historias.
- Anno 1827 cardinalis Angelus Mai, qui in codice rescripto Bibliothecae Vaticanae collectaneum excerptorum Byzantinum de Sententiis inscriptum agnoverat, quae tum legi potuerunt publicavit, ita pauca fragmenta nova Appiani divulgans[20].
Editiones hodie in usu
recensere- Optima et recentissima Appiani editio in Collectione des Universités de France ab anno 1997 duodecim voluminibus per varios auctores publicatur. Desunt adhuc (2016) tomus primus (fragmenta quinque primorum librorum) et tomus nonus (liber secundus de bellis civilibus). Praeter apparatum criticum et versionem Francogallicam, locupletissimam adnotationem et introductionem unicuique libro praebet[21].
- Aemilius Gabba editionem suam libri quinti Bellorum civilium pretiosissimo commentario (Italiane) ornavit : Appiani Bellorum civilium... introduzione, testo critico e commento con traduzione e indici, a cura di Emilio Gabba. 5, Liber quintus. - Florentiae : la Nuova Italia, 1970
- Editiones Bibliothecae Teunerianae Lipsiae datae ad apparatum criticum et textum emendandum multum contulerunt : ultima editio Appiani in duos tomos divisa est (tomus I 1962[22] ; tomus II 1905[23]).
Notae
recensere- ↑ Praefatio 15.
- ↑ Goukowsky (1998), qui inscriptionem nuper repertam ita interpretatus est.
- ↑ Quae de legationibus et de Virtutibus et Vitiis et de Sententiis inscripta sunt. Alia fragmenta in Suda vel apud Photium vel apud grammaticos inventa sunt.
- ↑ Praef. XII-XIII.
- ↑ Sc. ab Augusto mortuo. Quos libros non perfectos reliquisse videtur.
- ↑ Bell. civ. IV,11.
- ↑ Praef. XIII (voluntaria erat illa incuria).
- ↑ Paene fons unicus de eo bello, certe longe praecipuus est. Fortasse Polybium auctorem secutus est.
- ↑ Variis fontibus usus est, inter quos Asinius Pollio atque ipsius Augusti de vita sua dubii non sunt.
- ↑ Appiani Alexandrini romanorum historiarum de bellis punicis liber, de bellis syriacis liber de bellis parthicis liber, de bellis mithridaticis liber, de bellis civilibus libri V, de bellis gallicis... epitome, omnia per Sigismundum Gelenium latine reddita. De bellis hispanicis liber, Caelio Secundo Curione translatore.... Basileae : per H. Frobenium, 1554 Hic legere potes
- ↑ Ibid.
- ↑ Ibericum et Annibalicum ipso Henrico Stephano rogante Graece in lucem prius edita converterat : Appiani Alexandrini Hispanica et Annibalica, latinè nunc primùm edita, ex Francisci Beraldi interpretatione... Henricus Stephanus, 1560.
- ↑ Appiani Alexandrini romanarum historiarum celtica, libyca vel carthaginensis, illyrica, syriaca, parthica, mithridatica, civilis, quinque libris distincta... Hic legere potes apud Gallica
- ↑ Ἐκ των Κτησιου, Αγαθαρχιδου, Μεμνονος ιστορικων έκλογαι. Αππιανου Ιβηρικη και Αννιβαικη. Ex Ctesia, Agatharchide, Memnone excerptæ historiæ. Appiani Iberica. Item, De gestis Annibalis. Omnia nunc primùm edita. Cum Henrici Stephani castigationibus.
- ↑ Manuscriptum ei ab amico Antonio Augustino missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.
- ↑ Appiani Alexandrini Romanorum historiarum quae supersunt. Novo studio conquisivit,... latinam versionem emendavit, adnotationibus variorum suisque illustravit... Johannes Schweighaeuser...
- ↑ Nonnumquam Excerpta Valesiana dicuntur.
- ↑ Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, M.DC.XXXIV
- ↑ Appiani Alexandrini Romanarum historiarum quae supersunt novo studio conquisivit,... latinam versionem emendavit, adnotationibus variorum suisque illustravit... Johannes Schweighaeuser... Hic legere potes
- ↑ Reeditio 1830
- ↑ Recensiones criticae : Liber Hannibalicus Bella civilia I Bellum Mithridaticum Liber Syriacus Liber Libycus
- ↑ Appiani historia romana... Ediderunt P. Viereck et A. G. Roos... E. Gabba. 1, Proemium. Iberica. Annibaica. Libyca. Illyrica. Syriaca. Mithridatica. Fragmenta
- ↑ Appiani historia romana. T. II ex recensione Ludovici Mendelssohnii. Editio altera correctior
Nexus externi
recensere- Opera (Graece, Francogallice)
- (Opera apud Google Books) (Graece, Latine)
- Bellum civile (Latine)
- Excerpta cum introductione (Francice)
- De Appiano Alexandrino apud Livius.org (Anglice)
- Appiani Alexandrini Historia Publio Candido interprete Ac praeterea Anonymi Compendium historiae ab excessu Constantini usque ad Ioannem XXIII. World Digital Library
Plura legere si cupis
recensere- Appian’s Roman History: Empire and Civil War. Swansea: The Classical Press of Wales, 2015 SBN: 978-1-910589-00-7. Recensio critica
- "Appianus Alexandrinus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 218
- Nicolaus Barbu (1933), Les sources et l'originalité d'Appien dans le deuxième livre des guerres civiles, Parisiis. Recensio critica
- K. Broderson (1993), "Appian und sein Werk", in: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt (1993) : 339-363
- GS Bucher (2000), "The Origins, Program, and Composition of Appian’s Roman History", in Transactions of the American Philological Association 130 : 411–458 Hic legere potes
- Hieronymus Carcopino, "La valeur historique d'Appien" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 3-45
- Clara Carsana (2013), 'Discours vrais ou inventés ? Le cas d’ Appien' in Dialogues d'histoire ancienne 39(2) : 103-123 Hic legere potes
- (cur. 2007), Commento storico al libro II delle Guerre civili di Appiano, parte I, Pisae, ETS. ISBN 978-88-467-1878-5
- Stephanus Famerie (1998), Le latin et le grec d'Appien : contribution á l'étude du lexique d'un historien grec de Rome, Genavae, Droz. Recensio critica Alia recensio critica
- 1993 : Concordantia in Appianum, Hildesheim. Recensio critica
- Aemilius Gabba (1956), Appiano e la storia delle guerre civili, Florentiae, La Nuova Italia. Recensio critica Francogallice Alia recensio critica
- Bernardus Goldmann (1988), Einheitlichkeit und Eigenständigkeit der Historia Romana des Appian, Hildesheim. Recensio critica Francogallice Recensio critica Anglice
- Paulus Goukowsky (1998), 'Appien d'Alexandrie, prêtre de Rome sous Hadrien' in Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres 142(3) : 835-856 Hic legere potes
- 2001 : 'Un "compilateur" témoin de son temps : Appien d'Alexandrie et la révolte juive de 117 ap. J.-C.', Cahiers de la Villa Kérylos 11(1) : 167-203 Hic legere potes
- Alanus Gowing (1992), The triumviral narratives of Appian and Cassius Dio, The University of Michigan press. ISBN 0-472-10294-X
- I. Hahn et G. Nemeth (1993), "Appian und Rom", in: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt (1993) 364-402.
- 1982 : 'Appian und seine Quellen', in: G. Wirth (ed.), Romanitas-Christianitas, 1982 : 251-76
- Gottofredus Katt (1886), De Appiani elocutione, Baden-Baden Hic legere potes
- Georgius Kramer (1889), Theologumena Appiani, dissertatio inauguralis... quam... die XV. m. quintilis 1889... defendet Georgius Kramer,... Vratislaviae : typis G. Hoyeri.
- Philippus Torrens, "Appien et la géographie" in Histoire et géographie chez les auteurs grecs : du IIe s. av. J.-C. au VIe s. après J.-C. (curantibus Michèle Coltelloni-Trannoy et Sébastien Morlet). Parisiis, de Boccard, 2018 ː 121-134
- Ioannes Vanderleest (1988), Appian and the Writing of the Roman History, Universitas Torontina.