Iohannes Schweighaeuser

Iohannes Schweighaeuser (Theodisce Johannes Schweighäuser, natus Argentorati die 26 Iunii 1742; ibidem mortuus die 19 Ianuarii 1830) fuit philologus classicus Argentoratensis, qui editionibus Graecorum historicorum antiquitatis Appiani, Polybii Herodotique innotuit, Eius editio Deipnosophistarum adhuc eruditis magno usui est.

Johann Schweighäuser

De studiisRecensere

Argentorati in gymnasio reformato et in universitate studia absolvit. Ut qui pastoris filius erat theologiae imprimis operam dedit, etsi cum naturales, tum aliae scientiae, eum tenerent. Studiis absolutis peregrinari coepit, primum Lutetiam, ubi philologiae Arabicae et Syriacae studuit, deinde in Germaniam, postremo Londinium (1769-1770). Ubique doctos homines colebat. Deinde Argentoratum rediit. ubi reliquam vitam egit et philosophiam docuit, opusculaque philosophica publicavit.[1]

De cursu honorumRecensere

  • 1775ː Graecarum et orientalium litterarum cathedra universitatis Argentoratensis donatur.

Res novas Francicas magno gaudio primum accepit et consiliarius communalis electus est; deinde cum suspicionem fanaticorum movisset, in Lothringam exsul proficiscitur. Dissoluta universitate, anno 1795 tantum in nova schola centrali Argentorati nuper creata denuo priscas litteras docere ei licuit et Instituti Literarii Reip. Francogallorum socius adlectus est. Illo tempore Compendium Epicteti edidit, cuius scripta ad temporum calamitates apta videbantur.[2]

  • 1806ː Biliothecarius urbis Argentorati fit.
  • 1808ː Napoleo universitatem ex Seminario reformato restituitː tum Schweighaeuser qui litteras Graecas rursus docet decanus Philosophiae Facultatis fit.
  • 1815ː Bibliothecarii munus filio tradit.
  • 1821ː In Academiam Inscriptionum et Litterarum Humaniorum adlectus est.
  • 1823ː ob senectutem in universitate docere desinit

Praecipuae editionesRecensere

 
Monumentum funebre in ecclesia Sancti Thomae.

NotaeRecensere

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere