Quintus Pompeius
Quintus Pompeius A.f.L.n. (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 131 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
recenserePater nomine Aulus tibicen fuisse dicitur[1]. Ipse Quintus ergo homo novus erat[2]. Filius aut nepos eius Quintus Pompeius Rufus anno 88 a.C.n. consul erat.
Cursus honorum
recenserePompeius anno 141 a.C.n. nobilibus atque Scipione Aemiliano resistentibus una cum Gnaeo Servilio Capione consul creatus est atque imperium in Hispania accepit. Copiis a Quinto Caecilio Metello Macedonico traditis tamen victoriam adipisci non potuit atque cum hostibus Numantinis de traditione urbis simulata convenit. Quod foedus, cum successor eius advenit, negavit. Romam postquam revenit, senatus acta Pompeii dubia tandem probavit[3]. Qua de causa anno 138 a Metello de repetundis accusatus, deinde absolutus est[4]. Anno 136 una cum Metello legatus sub Lucio Furio Philo consule iterum in Hispania pugnavit. Anno 133 a.C.n. inter inimicos Tiberii Sempronii Gracchi erat[5]. Anno 131 a.C.n. una cum Quinto Caecilio Metello Macedonico censor erat[6] - primo ambo censores de plebe erant[7].
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Scipio minor 8 = moralia 200c.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro M. Fonteio 23; Pro L. Murena 16
- ↑ Appianus Alexandrinus, Iberica 291-344; Marcus Tullius Cicero, De re publica III 28; De finibus bonorum et malorum II 54; De officiis III 109
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro Fonteio 23; Valerius Maximus VIII 5,1
- ↑ Plutarchus, Tiberius Gracchus 14; Orosius, Historiae adversum paganos V 8,4
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 263
- ↑ Titus Livius, Periochae LIX
Bibliographia
recensere- Franciscus Miltner: Pompeius 12). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXI,2, Stuttgart 1952, Sp. 2056–2058.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 1] P., Q." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 99.
Antecessores: Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus |
Consul 141 a.C.n. cum Gnaeo Servilio Capione |
Successores: Quintus Servilius Caepio et Gaius Laelius Sapiens |