Lucius Caecilius Metellus Diadematus

Lucius Caecilius Metellus Diadematus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 99 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.

Pater eius Quintus Caecilius Metellus Macedonicus erat, consul anni 143 a.C.n.. Habuit tres fratres:

et duas sorores Caecilias Metellas.

Cursus honorum

recensere

Metellus inimicus Gaii Gracchi fuit. Anno 120 aut antea praetor erat et anno 117 a.C.n. una cum Quinto Mucio Scaevola consulatum gessit. Metellus consul agrum Italicum melioravit atque Viam Caeciliam exstruxit. Vel hic vel Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus (consul anno 119 a.C.n.) anno 115 a.C.n. censor fuit atque XXXII patres - eos et Gaius Licinius Geta consularis fuit - e senatu expulit et ludos theatrales impudicos prohibebat[1]. Anno 100 a.C.n. contra Lucium Appuleium Saturninum tribunum plebis certavit[2] et anno 99 a.C.n. pro Quinto Caecilio Metello Numidico (consule 109 a.C.n.) operam dedit, ut ex exilio revocaretur[3].

Bibliographia

recensere
  1. Marcus Tullius Cicero, pro Cluentio 191; Titus Livius, Periochae LXII
  2. Marcus Tullius Cicero, Pro Rabirio 21
  3. Marcus Tullius Cicero, oratio post reditum in senatu 37; oratio post reditum ad Quirites 6


Antecessores:
Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato
Consul
117 a.C.n.
cum
Quinto Mucio Scaevola
Successores:
Quintus Fabius Maximus Eburnus et Gaius Licinius Geta