Lucius Licinius Crassus
Lucius Licinius Crassus (natus circa annum 140 a.C.n., mortuus die 20 Septembris 91 a.C.n.) vir publicus et orator Romanus fuit.
Obitus: 91 a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Mucia
Proles: Licínia, Licinia, Licinia, Licinia, Lucius Licinius Crassus Scipio
Familia: Licinii Crassi
Gens
recenserePater eius Lucius Licinius Crassus fuit, Muciam in matrimonium duxit, filiam Quinti Mucii Scaevolae, ipse duas filias habuit: Licinia maior Publio Cornelio Scipioni Nasicae nupsit, praetori anni 93 a.C.n., minor Licinia Gaio Mario minori, clarissimi Gai Marii filio[1].
Cursus honorum
recensereIam XIX annos natus orationes publicas habuit. Anno quo quaestor fuit in provinciam Asiam missus est. Anno 107 a.C.n. tribunus plebis, anno 100 aedilis curulis fuit, deinde praetor. Anno 95 una cum Quinto Mucio Scaevola consul fuit, quo anno consules legem tulerunt, quae Latinos atque Italicos, qui civitatem Romanam fraude usurpassent, e tabulis oblitterari et in patriam redigi iuberet[2] (lex Licinia Mucia dicta[3]), et deinde proconsul Galliam Cisalpinam administravit. Anno 92 postremo censor electus est. Anno 91 a.C.n. inceptorum tribuni plebis Livii Drusi particeps fuit adeo ut Cicero non dubitarit scribere eum consiliarium Drusi fuisse[4]. At eodem anno mense septembri obiit[5].
Bibliographia
recensere- Christina Walde, "[I 10] L. Licinius Crassus, L." in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 158–161.
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 211-212
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Sestio 30; pro Balbo 48; de officiis III 47; Gaius Sallustius Crispus, Historiae I 20
- ↑ Okko Behrends, "La Lex Licinia Mucia de civibus redigundis de 95 a.C" in Antiquité et citoyenneté. Actes du colloque international de Besançon (3-5 novembre 1999), 2002ː 15-34.
- ↑ De domu sua 50.
- ↑ Cicero, De oratore III,1-8.
Nexus externi
recensere
Antecessores: Gaius Cassius Longinus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus |
Consul 95 a.C.n. cum Quinto Mucio Scaevola |
Successores: Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus |