Aperire sectionem principem

Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 96 a.C.n.)

Wikidata-logo.svg Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 96 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 96 a.C.n.): imago
Nativitas: 2. century BCE; Roma
Obitus: 89 BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: censor, Tribunus plebis, Ancient Roman senator, consul
Munus: politicus, military personnel

Consociatio

Religio: Religio Romana

Familia

Genitores: Gnaeus Domitius Ahenobarbus;
Proles: Lucius Domitius Ahenobarbus, Gnaeus Domitius Ahenobarbus

Gnaeus Domitius Ahenobarbus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 89 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Gnaeus Domitius Ahenobarbus anno 122 a.C.n. consul erat, frater Lucius anno 94. Habuit filios duos Gnaeum (necatus inter bellum civile anno 81 a.C.n.) et Lucius, qui anno 54 a.C.n. summum magistratum adeptus est.

Cursus honorumRecensere

 
Stemma Domitiorum qui Neronis imperatoris maiores fuere.

Anno 118 a.C.n. IIvir coloniam Narbonem deduxit, anno 116 vel 115 a.C.n. IIIvir monetalis erat. Tum tribunus plebis anno 103 vel 102 a.C.n. post mortem patris eius successor pontifex maximus fieri cupiebat. Sed recusatus est atque legem tulit[1], qua electio pontificis maximi ad tribus transferretur. Ita anno 103 a.C.n. pontifex maximus electus est et hunc honorem ad mortem tulit. Marcum Aemilium Scaurum, qui eundem honorem appetiverat, accusationem petivit. Anno 100 a.C.n. praetor pugnis contra Lucium Appuleium Saturninum interfuit. Anno 96 a.C.n. una cum Gaio Cassio Longino consul electus est, anno 92 una cum Lucio Licinio Crasso censor erat. Quamquam controversias de aliis rebus habuerunt, edictum illum famosum contra institutionem oratoriam lingua Latina promulgaverunt[2], cuius verba adhuc exstant:

"Renuntiatum est nobis, esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinern ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et iis qui eos ludos habent, et iis qui eo venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.[3]"

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Dio Cassius XXXVII.37. Suet., Nero II,1.
  2. Aulus Gellius, Noctes Atticae XV 11,2;
  3. Gaius Suetonius Tranquillus, de rhetoribus 1


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Publius Licinius Crassus
Consul
96 a.C.n.
cum
Gaio Cassio Longino
Successores:
Lucius Licinius Crassus et Quintus Mucius Scaevola