Vicipaedia:Nuntii
Nuntii Recensere
2023 Recensere
- 24 Septembris: Speculatrum spatiale OSIRIS-REx rudus ante duos annos ab asteroide 101955 Bennu captum in capsula ad terram iactat.
- 19 et 20 Septembris: Carabachia Montana ab exercitu Atropatenico capta esse videtur.
- 10 et 11 Septembris: Cyclon marinus Daniel cum imbribus fortissimis oras Libyae aggredit et inundationem in his locis adhuc invisam facit; plus quam 11 milia hominum in undis pereunt.
- 8 Septembris: Regio Marrochii et Safi neque aliae partes Maroci a terrae motu magnitudinis 6.8 percutuntur. Multa aedificia corruuntur paene tria milia hominum necantes.
- 23 Augusti: Eugenius Prigožin una cum vicario suo Demetrio Utkin in regione Tueriensi aëroplano displodente necatur.
- 31 Iulii: Iulio 2023 temperatura media totius superficiei telluris (16.63 °C) maxima umquam relatarum erat.
- 23 Iunii: Eugenius Prigožin cum grege "Wagner" a se condita, cui ipse praeest, urbem Rostoviam ad Tanaim occupat et contra Sergium Šoigu, ministrum defensionis, atque Valerium Gerasimov, imperatorem copiarum publicarum Russicarum, insurgit.
- 12 Iunii: Silvius Berlusconi, qui quater Italiae praeses consilii ministrorum fuit, Mediolani anno aetatis suae octagesimo septimo moritur.
- 6 Iunii: Moles ergasterii hydroelectrici Kachovensis flumen Danaprem in Ucraina obstruens post diruptionem in officina energetica factam collabitur. Multi consilium bellicosum suspicantur. 29 oppida in utraque Danapris ripa inundantur.
- 28 Maii: Recep Tayyip Erdoğan praeses Turciae reeligitur.
- 6 Maii: Carolus III, rex Britanniarum, in abbatia Westmonasteriensi coronatur unguiturque. Uxor eius Camilla pariter coronatur.
- 5 Maii: Rector ordinis sanitarii mundialis necessitatem universalem sanitariam propter COVID-19 pandemiam ante tres annos pronuntiatam abrogat. Ducentiens centena milia (20 000 000) hominum hac pandemia periisse dicuntur.
Nota bene Recensere
Oportet nuntios unum vel duos recentissimos semper in formulam Vicipaedia:Pagina prima/Nuntii inserere: qui in pagina prima videbuntur.
Oportet nuntios etiam in paginam anni (e. g. in paginam 2023) inserere.