Wikidata-logo.svg Alexander Šachovskoj
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Šachovskoj: imago
Nativitas: 24 Aprilis 1777, 1777; Yelninsky Uyezd
Obitus: 22 Ianuarii 1846, 1846; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: scriptor scaenicus, scriptor, Theaterintendant

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Princeps Alexander Alexandri filius Šachovskoj (Russice Александр Александрович Шаховской), die 24 Aprilis[1] anno 1777 in Bezzaboty[2] natus et die 22 Ianuarii[3] anno 1846 Moscuae mortuus, fuit dramaturgus Russicus. Comoedias circa centum composuit.

Opera notissimaRecensere

Sterne alter («Новый Стерн») comoedia, anno 1805 edita et in scaenam inducta, qua Nicolaum Karamzin et sentimentalismum Šachovskoj irridebat, prima famam accepit. Notissima comoedia Šachovskoj oratione soluta scripta erat Inceptiones semidominorum, vel Theatrum domesticun («Полубарские затеи, или Домашний театр»), anno 1808 in scaenam inducta. Cosacus versificator («Казак-стихотворец») carmen vallevirense ante bellum Napoleonicum compositum maximum successum habet. Ab anno 1811 ad 1815 Colloquii verbo Russico faventium[ru] particeps strenuus fuit. Monitum lascivarum, vel Aquas Tilietanas («Урок кокеткам, или Липецкие воды») comoediam eo tempore scripsit, in qua romanticismum et Basilium Žukovskij deridebat. Familiam propriam («Своя семья») comoediam cum Alexandro Griboedov composuit.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere