Carmen (satiricum) vallevirense[1], vulgo Vaudeville olim genus litterarum dramaticarum-lyricarum Francogallicum fuit. Hodie terminus internationalis est (e.g. in America quoque vallevirensia componuntur).

Théâtre du Vaudeville: "Un jour de liberté", 1844; praeconia

Historia

recensere

Apud Nicolaum Boileau id significat adhuc cantilenam satiricam simplicem sed saeculo XVIII ineunte mutatur in genus dramaticum verum cum cantibus instrumentisque. Nomen venit a cantiunculis levioribus plebeiis quae vulgus cantare potuit et voluit; origo est in Valle Vire (Vau de Vire) ubi saeculo XV poeta Oliverii Basselin habitabat qui vel politicam poesim contra Anglos conficiebat. Etymologiae autem aliae quoque praebentur.

In istis carminibus sensus molles minus transportentur quam res vulgares. Namque animos movere non primum consilium est. In Francia discrimina facta sunt inter Drame-vaudeville, Comédie-vaudeville et Folie-vaudeville secundum argumenta. Maximi momenti fuit Eugenius Scribe, qui ante Academiam Francicam anno 1836 confirmavit carmina vallevirensia inter litteras bellas numeranda et honoranda esse. Ipse sollerter disponebat, ut res fictae in theatra Parisiensia venirent et ibi praesentarentur. Alii artifices, qui id genus minime spernebant, erant e.g. Augustus Anicet-Bourgeois, Dumanoir, Lauzanne, Marc Michel, Labiche, Meilhac, Halévy, Chivot et Duru. Temporibus recentioribus titulo vallevirensi etiam mera satirica cantu non praedita vocabantur.

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponti 1991, p. 580

Bibliographia

recensere
  • Herbert Schneider (ed.): Das Vaudeville. Funktionen eines multimedialen Phänomens (= Musikwissenschaftliche Publikationen. Bd. 7). Olms, Hildesiae 1996, ISBN 3-487-10264-1.
  • Lothar Matthes: Vaudeville. Untersuchung zu Geschichte und literatursystematischem Ort einer Erfolgsgattung (= Studia Romanica. Band 52). Winter, Heidelbergae 1983, ISBN 3-533-03430-5
  • Anthony Slide: The Encyclopedia of Vaudeville. Greenwood Press, Westport CT 1994, ISBN 0-313-28027-4
  • Pamela Brown Lavitt: Vaudeville. In: Dan Diner (ed.): Enzyklopädie jüdischer Geschichte und Kultur (EJGK). Tomus 6: Ta–Z. Metzler, Stuttgardiae/Vimariae 2015, ISBN 978-3-476-02506-7, p. 240–243.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carmina vallevirensia spectant.