Wikidata-logo.svg Aquae Tilietanae
Res apud Vicidata repertae:
Aquae Tilietanae: insigne
Civitas: Russia
Locus: 52°37′0″N 39°36′0″E
Numerus incolarum: 510 439
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Q23656008
Procuratio superior: Lipetsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 330.15 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4256733, Q4333131, Q4376062, Q4426443

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vinnicia, Cotbusium
Domus in Aquis Tilietanis (via Gor'kij, 4), saeculo XIX medio aedificatus

Aquae Tilietanae[1] vel Lipetzk[2] (Russice Липецк, Lipeck, ante annum 1779 Липские заводы, Lipskije Zavody[3]) urbs est Russiae, regionis Aquitilietanae metropolis. In ripis Voronegiae fluvii patet, in aestuario fluvii parvi Lipovka, scilicet Latine tiliacea vel tilietana. Липа, tilia, in insigni urbis picta est. Incolas 509 735 habet anno 2018.

HistoriaRecensere

Hamellum in loco Aquarum Tilietanarum in initio saeculi XVII apparuit. Anno 1703 Petrus Magnus fabricam, quae ferrum ad classem construendam produceret, hic aedificari iussit. Circa fabricam sloboda crescebat. Anno 1779 nomine hodierno accepto in numerum urbium inclusa est. Fabrica in fine saeculi XVIII deleta est, sed in initio saeculi XIX locus thermalis celebris hic construitur, a quo nomen Latinum captum est. Ferrivia anno 1868 aedificata est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 504. tilietanum a tilietum et tilia derivatum esse, ut Loretanum (T. Liv. XXX 39, 1) a loretum (Plin. Hist. Nat. XV 138) et laurus, Scatebranus docet.
  2. Cf. binomen Carbonita lipetzkensis.
  3. I.e. Fabricae Lipenses, Fabricae Tiliaceae.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Tilietanas spectant.