Voronegia[1] est flumen in Russia Europaea. Lomgitidinem 342 chm habet (a fonte Voronegiae Pratensis 520 chm). In regione Tamboviensi a confluentia Voronegiae Silvestris et Voronegiae Pratensis prope vicum Nicolai Novum (Novonikol'skoe) et Cosloviam urbem oritur et et septentrionem fluit; mix ad meridiem vertit et per silvisteppam regionis Aquitilietanae et regionis Voronegiensis ad Tanaim fluit, in quem effunditur. Aquae Tilietanae et Voronegia urbes regionum capita ad Voronegiam sitae sunt (Voronegia 12 chm ab ostio fluminis distat). Coslovia urbs ad Voronegiam Silvestrem patet.

Voronegia
Voronegia in Voronegia urbe sub monasterio Alexii (chartula cursualis saeculi XX ineuntis)
Longitudo 342 chm
Decursus aquae 70,8 (in Voronegia urbe) /s
Area systematis 21 600 chm²
Fons Voronegiae Silvestris et
Voronegiae Pratensis confluentia
Ostium Tanais
Regio regiones Tamboviensis,
Aquitilietana, Voronegiensis
Vide etiam paginam discretivam: Voronegia (discretiva).

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 51°31′36″N 39°5′12″E, 52°50′5″N 40°24′34″E, 51°31′36″N 39°5′11″E, 51°31′36″N 39°5′13″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия