Ecclesia cathedralis Dei genetricis Casanensis

Ecclesia cathedralis Casanensis foras
Ecclesia cathedralis Casanensis intus

Ecclesia cathedralis Dei genetricis imaginis thaumaturgae Casanensis Petropolitana[1], vulgo Ecclesia Cathedralis Casanensis[2] est ecclesia Petropoli sita imagini thaumaturgae[3] Casanensi Dei genetricis dicata. Ab Andrea Voronichin aedificata est annis ab 1801 ad 1811 iussu Pauli I e travertino Pudostensi fusco. Columnas Corinthias 96 habet, quae ad viam Nevensem, Petropolis principalem, spectant. Michael Kutuzov in ecclesia Casanensi sepultus est et monumentum eius ante ecclesiam stat.

NotaeRecensere

  1. Russice Кафедральный собор Казанской чудотворной иконы Божией матери в Петербурге.
  2. Казанский собор.
  3. Cf. Iacobi Pauli Radlinski Imago thaumaturga beatissimae Mariae virginis..., Cracoviae 1756.

BibliographiaRecensere

  • Аплаксин А. Казанский собор. Petropoli 1911. (Russice)
  • Гримм Г. Г. Архитектор Воронихин. Leninopoli 1963. (Russice)
  • Лисовский В. Г. Андрей Воронихин. Leninopoli 1971. (Russice)

Nexus externiRecensere