Dei genetrix Casanensis
Dei genetrix Casanensis est imago thaumaturga Dei genetricis, quae Casani anno 1579 apparuit. In Ecclesia Orthodoxa Russica quam maxime colitur. Dies 22 Octobris calendario Iuliano vel 4 Novembris calendario Gregoriano[1] est dies Dei genetricis Casanensis festivus.
Imago
recensereImago Dei genetricis generis, quod Hodegetria[2] (Graece Ὁδηγητρία, scilicet Latine iter monstrans vel in viam ducens) nominatur, est. In iconibus generis Hodegetriae Iesus puer recte sedet vel stat et orantibus benedicit (in imaginibus veteribus signo duorum digitorum benedixit), vultus autem matris eius severus est, et manu mater ad filium monstrat (nam ille via et veritas et vita est, ut dicitur[3]). Sed in imagine Casanensi manus Dei genetricis non videtur (nam inferius marginis inferioris imaginis est).
Historia
recensereCasani anno 1579 post incendium magnum, quo urbis magna pars perierat, Matrona puella decem annos nata Dei genetricem in somnio vidit, quae ei imaginem suam quaerere iussit et locum monstravit, ibi sub terra et cinere imago et inventa est. Hoc loco Monasterium Dei genetricis Casanense aedificatum est.
Imago Casanensis in exercitu Cosmae Minin et Demetriique Požarskij esse dicitur, qui Moscuam die 22 Octobris anno 1612 a Polonis liberaverunt et rem publicam Russicam iterum constituerunt, quae victoria non sine vi imaginis Casanensis perfecta esse putabatur. Ideo Alexius) tzar Michaeli filius hunc diem anno 1649 feriam imaginis Casanensis et Russiae liberatae fecit.
Multae copiae imaginis Casanensis pictae sunt, quae et ipsae thaumaturgae esse credebantur et colebantur. Copia, quam ipse Demetrius Požarskij secum habuerat et coluerat, Moscuae mansisse putatur et in Ecclesia cathedralis Epiphaniae Elochovensi nunc servatur. Altera in Ecclesia cathedrali Dei genetricis Casanensis Petropolitano, sed et multae aliae sunt. Iam saeculo XIX non plane certum erat, ubi est prima imago, quae Casano apparuerat, sed saepius in Monasterio Casanensi prope locum apparentiae esse putabatur. Quam imaginem Casanensem anno 1904 Bartholomaeus Stoian fur (qui se Čajkin nominabat) rapuit et, ut testes dicebant, ipse vel socius eius disrumpit et in fornacem iecit. Sed et ipse Čajkin diverso tempore varia narrabat et aliae versiones multae et legenda permulta de imagine Casanensi servata narrantur. Ioannes Paulus II pontifex Alexio II patriarchae Moscuensi imaginem Casanensem donavit, quae in America inventa est et in Ecclesia Dormitionis Fatimae colebatur, et nunc imago illa in Monasterio Dei genetricis Casanensi servatur et colitur. Sed et illa copia est saeculo XVIII picta, ubi autem prima imago Casanensis sit, nemo scit.
Notae
recensere- ↑ Quo die et Dies Unitatis Populi a gubernatione saeculari celebratur.
- ↑ Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 189. (Textus apud Google Books)
- ↑ Evangelium secundum Ioannem, 14:6
Bibliographia
recensere- Зимина Н. П., Климкова М. А. aliique. Казанская икона Божией Матери // Православная энциклопедия. Moscuae, 2012. Т. XXIX. С. 197—247. (Russice)