Wytegra[1] (Russice Вытегра) est flumen in regione Vologdensi Russiae, systematis aquarii Mariani pars. E Matkozero lacu initium capiebat, sed anno 1886 lacus demissus est. Canale Mariano cum Kovža flumine coniuncta est, per quam in Mare Album iter navium ducit. Circa 64 chm per silvam fluit, et in Onegam lacum influit. Wytegra urbs ad Wytegram flumen sita est. Canalis Onegensis a Wytegra secundum litus Onegae in Svir flumen ducit.

Wytegra
Wytegra flumen Wytegra urbe media
Longitudo 64 chm
Area ex qua aqua affluit 1670 chm²
Principium Prope Verchnij Rubež
(Finem Superiorem) vicum
Ostium Lacus Onega
Regio Regio Vologdensis

Vide etiam paginam discretivam: Wytegra (discretiva)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 61°5′52″N 36°17′10″E, 61°5′52″N 36°17′10″E • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wytegram flumen spectant.