Aperire sectionem principem
Tabula geographica pelvis siccantis Duinae Borealis

Duina Borealis[1] (Russice Северная Двина, tr. Severnaja Dvina) est flumen in septentrione Russiae Europaeae, in regionibus Vologdensi et Archangelopolitana Foederationis Russicae. Confluxu fluminum Suchonae et Iugae formata, 744 km patet et in sinum Duinensem maris Albi effunditur. Inter locos habitatos ad Duinam Borealem sunt Ustiuga Magna, Kolla (Kotlas), Colmogora et Archangelopolis.

NotaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere