Sinus Duinensis[1] est sinus maris Albi magnus. In parte maris meridio-orientali inter promunturium Corvinum (Voronov) et promunturium Uchhtense (Ucht-Navolok) patet. Litus sinus orientalis Aestivum nuncupatur, litus meridionale Hiemale. Ad regionem Archangelopolitanam litora sinus Duinensis pertinent.

Solza flumen in sinum Duinensrem effunditur

Duina Borealis flumen magnum in sinum effunditur, cuius in ostio Archangelopolis et Severodvinsk urbes et portus sitae sunt. Alia flumina sunt Solza, Siuzma etc. Insulae Mudiugensis pars sinus separat, quae mare Siccum nominatur, nam vadis aqua tenui abundat.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 65°0′0″N 39°13′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия