Ustiuga Magna

(Redirectum de Ustiuga)
Wikidata-logo.svg Ustiuga Magna
Res apud Vicidata repertae:
Ustiuga Magna: insigne
Civitas: Russia
Locus: 60°45′32″N 46°18′14″E
Numerus incolarum: 31 806
Zona horaria: Tempus Mosquanum
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Velikoustyugsky District, Q4145469, Velikoustyuzhsky Uyezd

Geographia

Superficies: 17 chiliometrum quadratum

Ustiuga Magna[1] (Russice Великий Устюг, tr. Velikij Ustjug), ad saeculum sedecimum Ustiuga[2] seu vulgo Ustyug[3] (Russice Устюг, tr. Ustjug) vocabatur, urbs et sedes districti administrativa est in regione Vologdensi Foederationis Russiae, in ripa sinistra Suchonae fluvii prope ostium fluvii Iugae sita. Urbi sunt circa 32 milia incolarum (anno 2016).

Ustiuga Magna et Suchona flumen

Ustiuga, saeculo duodecimo condita, anno 1207 primo commemorata est in chronica. Olim valens mercaturae sedes erat. Nunc est sedes industriae. Portum, aeroportum et stationem ferriviarum habet.

NotaeRecensere

Nexus externusRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 60°45′32″N 46°18′14″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ustiugam Magnam spectant.