Onega[1] (Russice Онега) est flumen in regione Archangelopolitana Russiae. E Lača lacu maximo initium cepit, circiter 416 chiliometra patet et in sinum Onegensem maris Albi effunditur. Per silvam borealem in maxima parte longitudinis aquas fert. Cargapolis urbs ad Onegam sita est necnon Onega urbs haud longe ab ostio.

Onega
Archangelo vicus districtus Cargapoliensis super Onegam hieme
Longitudo 416 chm
Altitudo principii 118 m
Moles decussis 505 (30 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 56 900 chm²
Principium Lača lacus
Ostium Sinus Onegensis
maris Albi
Regio Regio Archangelopolitana

Vide etiam paginam discretivam: Onega

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 63°53′6″N 37°59′17″E, 61°27′32″N 38°54′49″E, 63°56′6″N 37°59′17″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Onegam flumen spectant.