Sinus Onegensis

sinus Russiae

Sinus Onegensis[1] est sinus maris Albi magnus. In parte maris meridionali inter Careliam et paeninsulam Onegensem situs est. Inter promunturium Ucthense (Ucht-Navolok) et ostium Kemii fluminis patet. Litus sinus orientalis litus Onegense nuncupatur, litus meridionale litus Pomoricum. Litus Onegense et litoris Pomorici pars ad regionem Archangelopolitanam pertinent, pars altera ad Careliam rem publicam. Onega et Vyg[2] et Uchta aliaque flumina in sinum effunduntur; in ostio Onegae fluminis Onega urbs et portus sita est. Insulae in sinu innumerae sunt (praecipue insulae skär generis ad litus Pomoricum), quarum notior Kij insula, ubi monasterium Crucis Onegense situm est. Cingulum Ventosum[3], collium vel montium humiliorum series, ad meridiem a sinu Onegensi situm est.

Salmo salar et Clupea harengus et Eleginus nawaga in sinu gignuntur.

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Онежская губа.
  2. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 234. (Textus apud Google Books)
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ветреный пояс.

TabulaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 64°20′0″N 36°30′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica