Vygus[1] (Russice Выг) est flumen in Carelia. E Verchotinnoie lacu oritur, circiter 135 chiliometra inter silvas paludinosas ad Vygoseronem lacum magnum fluit; hic fluxus "Vygus Superior" nominatur. E Vygoserone exiens etiam 102 chm fluit et in Belomorsk ("Urbs maris Albi") duobus bracchiis in sinum Onegensem maris Albi influit. Haec pars "Vygus Inferior" nominatur. Per Vygum inferiorem nunc Canalis maris Albi productus est et receptacula aquarum aliquot constructa sunt.

Vygus
Cataractae Vygi in Urbe maris Albi
Longitudo237 chm
Altitudo fontis167 m
Decursus aquae267 (in vico Vorožgora) /s
Area systematis27 100 chm²
FonsVerchotinnoie lacus
OstiumSinus Onegensis
maris Albi
RegioCarelia

Eremitis Vygus famosus est; hic sancti Sabbatius et Germanus Solovecenses in desertis se salvaverunt; hic postea clarum monasterium Vygorecense fidelium ritus prisci aedificatum est.

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 234. (Textus apud Google Books), cum errore typographico "Vagus", sed v. in columna vicina "Vyg Navolok".

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vygum fluvium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 64°31′27″N 34°46′58″E, 62°41′38″N 36°38′56″E, 64°31′32″N 34°47′22″E • GeoNames
  • Vygus in tabulario nationali aquarum
  • De Vygo in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)