Sanctus Germanus Solovecensis, anno 1479 Novogardiae mortuus, ab Ecclesia Orthodoxa Russica colitur. Monasterii Solovecensis conditor est.

Wikidata Germanus Solovecensis
Res apud Vicidata repertae:
Germanus Solovecensis: imago
Germanus Solovecensis: imago
Nativitas: 2. millennium; Totma
Obitus: 1479; Novogardia Magna

Memoria

venerabilis (feriae die )

Vita recensere

Germanus, in Totma natus, Carelus fuit, ut vita sancti Sabbatii Solovecensis docet. Cum inter piscatores ad mare Album erravisset, Solovecenses insulas cognoverat, post in aestuario Vyg fluminis in solitudine vivebat. Cum Sabbatius e monasterio Balaamico ad Germanum pervenisset et ab eo de insulis edoctus esset, ambo inde profecti sunt. Crucem ibi erigerunt et sex annos (1429—1435) vivebant. Germanus ad Onegam fluvium commeatus gratia transfretavit, cum Sabbatius aeger factus insulas reliquit et mortuus est. Germanus in insulas revertit. Dein Zosimus ad eum venit. Ecclesiam Transfigurationis aedificaverunt et multos fratres ibi conveniebant. Anno 1479 Novogardiae, quo Arsenius tunc hegumenus Solovecensis eum miserat, mortuus est. Cum tempore verno, quo viae deterrimae sunt[1], reliquiae eius in Solovki ferrentur, in vico Chavron’ino ad Svir flumen relictae sunt et solum anno 1484 die 30 Iulii inventae et 8 Augusti in monasterium translatae sunt. Ambobus diebus (calendario Iuliano) memoria sancti Germani colitur.

In iconibus nigro ore pingi solet.

Notae recensere

  1. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. распутица.

Nexus externi recensere

  • Vitae sancti Zosimi et Sabbatii in: Annus ecclesiasticus graeco-slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 110—111, 235).
  • De Germano in Encyclopaedia Solovecensi (Russice)