Salmo salar-Atlantic Salmon-Atlanterhavsparken Norway.JPG

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Salmoniformes 
Familia : Salmonidae 
Genus : Salmo 
Species : S. salar 
Linnaeus, 1758
   
Conservationis status
Territorium
Поширення сьомги.gif

Salmo salar est piscis anadromus familiae Salmonidarum qui ad commercium capitur et in piscinis colitur.

Apud auctores antiquos Plinium et Ausonium, qui de piscibus fluminum Galliae scripserunt, salmo appellatur. Plinius libro IX Naturalis Historiae "In Aquitania," ait, "salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur".[2] Ausonius salmonem in poëmate de Mosella flumine canit:[3]

Nec te puniceo rutilantem viscere, salmo,
transierim, latae cuius vaga verbera caudae
gurgite de medio summas referuntur in undas,
occultus placido cum proditur aequore pulsus.
tu loricate squamosus pectore, frontem
lubricus et dubiae facturus fercula cenae,
tempora longarum fers incorrupte morarum,
praesignis maculis capitis, cui prodiga nutat
alvus opimatoque fluens abdomine venter.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Salmonem salarem spectant.
  Vide "Salmo salar" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • INPN France