Aperire sectionem principem
Carta Marina.

Carta marina et descriptio septemtrionalium terrarum ac mirabilium rerum in eis contentarum diligentissime eleborata[1] est notissima tabula geographica lingua Latina notata, quae prima Europam septentrionalem rationibus hodiernis paene vere demonstrat. Quam delineavit illustravitque Olaus Magnus, totius Scandinaviae multa singula locosque ostendens. In lucem prima editio anno 1539 Venetiis, secunda (cum Historia de Gentibus septentrionalibus) anno 1555 data est. Hodie non nisi duo exempla exstant.

DescriptioRecensere

Tabula, cui est latitudo 1.70 metrorum et altitudo 1,25 metrorum, ab episcopo Suecico Olao Magno duodecim annis confecta est. Exstabant non nisi novem exemplaria, quae, cum diffusio a Paulo III papa impedita sit, in oblivionem ierunt.

Anno 1886 demum historicus Oscar Brenner exemplar tabulae Monaci in Bibliotheca publica Bavarica (Bayerische Staatsbibliothek) invenit. Secundum exemplar anno 1961 in Helvetia repertum et anno 1962 in thesaurum nomine Carolina Rediviva Universitas Upsaliensis insertum est.

Idem Olaus Magnus Historiam de gentibus septentrionalibus conscripsit, quae est descriptio Scandinaviae et simul commentarius tabulae. Ad hoc tabula in novem partes litteris A - I notatas partita est.

Paucae Sancandinaviae tabulae antiquiores notae sunt sicut illa Claudii Clavi circa annum 1427 picta et illa Iacobi Ziegler anni 1532.

Nonnulla nomina in tabula inventaRecensere

InsulaeRecensere

MariaRecensere

OceaniRecensere

TerraeRecensere

AliaRecensere

BibliographiaRecensere

  • Olaus Magnus: Die Wunder des Nordens (Die Andere Bibliothek, Vol. 261). Erschlossen von Elena Balzamo und Reinhard Kaiser. Eichborn, Francofurti ad Moenum 2006, ISBN 3-8218-4571-6.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cartam Marinam spectant.
  • Ipsa Charta (haec est versio optima quam in interreti usque adhuc invenire valui)
  • Brevis descriptio (Anglice)
  Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!