Sanctus Nasus
Sanctus Nasus[1] (Russice Святой Нос) est promunturium altum saxosum, qui mare Barentsianum et mare Album (necnon oram Murmanicam et oram Terensem) dividit. In extremitate paenunsulae eiusdem nominis situm est, quae paeninsula est pars paeninsulae Kolaensis. Ad regionem Murmanicam Russiae pertinet. Pharus in promunturio aedificatus est; Siren Sancti Nasi vicus nunc relictus est.
Caninos promunturium trans mare contra Sanctum Nasum iacet; ambo introitum in mare Album conformant.
Sigismundus Herbersteinius, cui Gregorius Istoma navigationem suam circa paeninsulam Kolaensem narravit, sic Sanctum Nasum describit:
Est autem Sanctus Nasus, saxum ingens, ad nasi similitudinem in mare prominens: sub quo antrum vorticosum conspicitur, quod singulis sex horis mare absorbet, ac alternatim magno sonitu reddit evomitque eiusmodi voraginem. Alii umbilicum maris, alii Charybdim dixere. Tantam autem huius gurgitis vim esse, ut naves aliasque in propinquo res attraheret, involveret atque absorberet: neque se unquam in maiori periculo fuisse aiebat. Nam gurgite subito ac violenter navem, qua vehebantur, ad se attrahente, vix magno labore renitentibus remis sese evasisse.
Ad Sanctum Nasum Floridae flumen finit, flumine e mari Albo fluente compulsus, qua de causa saepe vertices spumantes fiunt, quos Herbersteinius Charybdim nominat.
Notae
recensere- ↑ Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 123.
Nasus (Russice nos) in dialecto Pomorica promunturium altum saxosum significat; promunturia autem humilia et harenosa navolok (tractus; locus, in quem navis attrahi potest) nuncupantur. In litoribus maris Albi multa promunturia Nasi appellantur.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 68°9′27″N 39°44′34″E • GeoNames |
- Sanctus Nasus in Encyclopaedia Kolaensi (Russice)
- De pharo Sancti Nasi (Russice)