Caninos[1] (Russice Канин Нос[2]) est promunturium in Districtu autonomo Nenetico Russiae, qui mare Album et mare Barentsianum dividit. Litora ardua et saxosa habet usque ad 20 m altitudinis. Pharus in promunturio anno 1915 primo constructus est et statio meteorologica. Sacrum promunturium[3] in paeninsula Kolaensi trans mare contra Caninos iacet; ambo introitum in mare Album conformant.

Pharus Caninos promunturii in pittacio cirsulai Russico anni 2006

NotaeRecensere

  1. Ortelii Europae tabula anni 1572.
  2. Scilicet Caniae nasum, vel promunturium; cania, каня est avis Buteo buteo.
  3. Russice Святой нос

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 68°39′31″N 43°16′16″E
  • De Caninos in Encyclopaedia Geographica (Russice)