Aperire sectionem principem
Porpoise touching.jpg

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Infraordo : Cetacea 
Parvordo : Odontoceti 
Familia : Phocoenidae 
Gray, 1825
   
Palaeontologia
15.97–0 m.a.Miocaenum > Recens
Biosonar a cetaceus effectum.
Aspergo circa Phocoenoides dalli natantes.

Phocoenidae sunt familia mammalium marinorum omnino aquaticorum, parvordinis Odontocetorum. Sunt septem Phocoenidarum species exstantes. Haec cetacea cum delphinidis oceanicis artissime conectuntur. Apertissima differentia inter quos greges binos est phocoenidis esse rostra breviora et dentes plani paliformesque, a conicis aliorum odontocetorum dentibus distincti. Phoconidae et alia cetacea ad cladum cetartiodactylorum cum artiodactylis pertinent, et eorum artissimi cognati exstantes sunt hippopotami, qui abhinc annorum fere quadraginta milliones ab eis deflexerunt.

Phocoenidae magnitudine variant ab 1.4 metris et 54 kg (Phocoena sinus, mininum cetaceum iam inventum) ad 2.3 metra et 220 kg (Phocoenoides dalli). Nonnullae species dimorphismum sexualem exhibent, ut feminae maribus maiores sint. Corpus est mollis, duobus membris remiformibus. Phocoenoides dalli, unum e celerrimis cetaceis notis, 41 knots? per horam movere potest. Eorum primarium systema sensorium est echolocatio. Nonnullae species ad profunda oceanica descendunt. Eis sub cuti est stratum adipis, plerumque blubber? appellati, ut in aqua frigida calidi maneant.

Phocoenidae non latae distribuuntur, multaeque aquis prope regiones polares, plerumque prope litora, utuntur. Phocoenidae plerumque piscibus et decapodiformibus vescuntur, reliquis odontocetibus multo similes. Mares plerumque cum multis feminis quotannis, sed feminae anno tertio quoque coeunt. Proles vere et aestate nasci solent, quos feminae solae educant. Matres nonnullarum specierum ieiunium diu servant dum partus nutriunt. Nonnullae phocoenidae vocalizationes efficiunt, plerumque crepitus et sibilos, praecipue ad proposita socialia habitos. Nonnullae species, sicut Harborophocoenae, sunt valde sociabiles, sed greges in plurimis speciebus plerumque plus quam decem singulos non habent.

Taxinomia et evolutioRecensere

Phocoenidae, cum balaenis et delphinis, sunt proles ungulatorum terrestrialium quae oceanum primum abhinc annorum quinquaginta milliones fere intraverunt. Aevo Miocaeno (abhinc annorum viginti tres ad quinque), mammalia satis hodierna erant, quod significat ea raro physiologice mutatos esse. Cetacea variabant, et indicia fossilia dicunt phocoenidas, delphinidas, platanistidas, iniidas, et pontoriidas ab eorum ultimum antecessorem notum declinavisse abhinc annorum quindecim milliones fere. Veterrima fossilia in tenuibus maribus circum Oceanum Pacificum septentrionalem inventa sunt, et animalia multis post millenniis, aevo Pleistocaeno, ad litora Europaea et hemisphaerium australe migraverunt.[1]

Hybridae inter Phocoenas phocoenas mares et Phocoenoides dalli feminas significant hae species revera animalia eiusdem generis esse.[5]

NotaeRecensere

  1. Gaskin 1984: 196–199.
  2. Ichichima et Kimura 2005.
  3. Ichishima, H.; Kimura, M. (2000). "A new fossil porpoise (Cetacea; Delphinoidea; Phocoenidae) from the Early Pliocene Horokaoshirarika Formation, Hokkaido, Japan". Journal of Vertebrate Paleontology 20 (3): 561–576 /
  4. Lambert 2008.
  5. Willis, Pamela; Crespi, Bernard; Dill, Lawrence; Baird, Robin; Hanson, M. (2004). "Natural hybridization between Dall's porpoises (Phocoenoides dalli) and harbour porpoises (Phocoena phocoena)". Canadian Journal of Zoology 82 (5): 828–834 .

BibliographiaRecensere

  • Ellis, Richard. 1982. Dolphins and porpoises. Novi Eboraci: Knopf. Distributus a Random House. ISBN 0394518004.
  • Gaskin, David E. 1984. The Encyclopedia of Mammals, ed. D. Macdonald. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 978-0-87196-871-5.
  • Ichishima, H., et M. Kimura. 2005 Harborophocoena toyoshimai, a new early Pliocene porpoise (Cetacea, Phocoenidae) from Hokkaido, Japan. Journal of Vertebrate Paleontology 25 (3): 655–64. doi:10.1671/0272-4634(2005)025[0655:htanep]2.0.co;2.
  • Lambert, O. 2008. A new porpoise (Cetacea, Odontoceti, Phocoenidae) from the Pliocene of the North Sea. Journal of Vertebrate Paleontology 28 (3): 863–72. doi:10.1671/0272-4634(2008)28[863:ANPCOP]2.0.CO;2.
  • Schulze, Gerhard. 1996. Die Schweinswale: Familie Phocoenidae. Ed. 2a. Magdeburgi: Westarp Wissenschaft. ISBN 3894323795.
  • Sylvestre, Jean-Pierre. 1993. Guide des dauphins et marsouins. Novi Eboraci: Sterling Publishing Co. ISBN 080698791X.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Phocoenidas spectant.
  Vide Phocoenidas apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks