Pingue
(Redirectum de Adeps)
Vide etiam paginam discretivam: Sebum (discretiva)
Pingue est substantia crassa, unum ex tribus macronutrimentis (cetera sunt hydrata carbonii et proteina) quae in victu hominum necessaria sunt, et forma principalis qua energia in corpore humano conservatur. Quod ad chemiam spectat, pingue est genus lipidorum quod ex triglyceridis componitur.

Oleum plerumque pingue continet.
De vocabuloRecensere
In lingua Latina classica distinguuntur pingue 'liquor crassus'; adeps 'pinguedo liquida sine sensu, quae nequeat facile durari'; sebum vel sevum 'oleosa et pinguis substantia, adipe siccior, concretior et magis compacta, fragilior etiam et igne difficilius liquescens'.[1]
NotaeRecensere
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
Nexus interni
Nexus externiRecensere
- De pinguibus victualibus apud MedlinePlus (Anglice)
- De pinguibus victualibus apud UpToDate (Anglice)